Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Non obstante promissione intrandi Ordinem FF. Minorum, impotentiæ corporis causa, ut in Clericatu remaneat, indulget. (Ex secretiori
Archivo Vaticanoin Regesto Pontif. epist. 7. anno 8.) -
Anno 1250. die 13. Julii.
-
1250
-
INNOCENTIUS &c.
Dilecto filio Henrico Canonico Tudertino a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Humilis Nobis tuæ confessionis insinuatio patefecit, quod cum quandam olim gravissimæ læsionis jacturam in inferioribus corporis tui partibus casualiter contraxisses; oportuit, te ad vitæ remedium, & salutis, cujus tibi periculum imminebat, juxta Medicorum consilium, avulsionem vasorum genitalium sustinere: postmodum spiritu concepto timoris, & detrimento corporis spiritualem profectum tibi quodam modo suadente, in manibus Ministri Ordinis Fratrum Minorum te intraturum eumdem Ordinem promisisti, qui licèt te receperit pacis osculo medianteb, an tamen a te obedientiæ sponsionem acceperit, tibi, ut asseris, non est certum. Verum cum ex prædicta diminutione corporis tui per incrementa temporum in tantum debilitari te sentias; & ob teporem naturalis caloris impotentem fieri ad perferendas molestias corporales, quibus Regulares oportet per propriæ professionis observantias macerari; quod jugum alicujus Ordinis te propriæ imbecillitatis viribus posse portare aliquatenus non confidas; provideri tibi super hoc per Apostolicæ Sedis misericordiam humiliter postulasti; præsertim cum prædicta promissio sit occulta; nec processeris ad alia, per quæ votum regularis propositi sit solemne. Tuis igitur supplicationibus inclinati; si, quod de impotentia tua, & debilitate proponis, veritate fulcitur, super quo quidem tuæ te conscientiæ duximus committendum; ut in Clericatu liberè permanere valeas; & in puritate mentis, & corporis tamquam nihil habens, & omnia possidens inter seculares Clericos, præmissis nequaquam obstantibus, Domino militare auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario &c.
Datum Lugduni iii. Idus Julii Pontificatus Nostri Anno Octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXXIII., p.547
-
(a) Henrico canonico Tudert.: Quem illum credimus, cui Pontifex litteras dederat anno 1244. die 30. Maji pro assignatione possessionum S. Leucii Monasterio S. Mariæ Montis Sancti Tudertinæ Diœcesis, incipit epistola:
Religionem Monialium &c., quæ ibi legi poterit. -
(b) Pacis osculo mediante: Quo proditur mos antiquus recipiendi ad Ordinem.