Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Jubet, ne in Villa Montis Vici Interdicto
supposita celebrentur Divina, sed Interdictum a quibuscumque etiam privilegiatis personis, & Ordinibus observetur. (Ex Regest. Vatic. epist. 309. an. 5.) -
Anno 1247. die 12. Octobris.
-
1247
-
INNOCENTIUS &c.
Dilecto Filio Jacobo de Sala Canonico Vercellen. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Dilectus Filius B. Procurator Astensis Ecclesiæ sua Nobis petitione monstravit, quod licet bonæ memoriæ V.a Asten. Episcopus in homines Villæ de Monte Vico b Asten. Ecclesiæ spirituali, & temporali jurisdictione subjectos pro eo, quod ab ipsius dominio se temeritate propria subducentes terras, castra, villas jurisdictionem temporalem ipsorum, & quædam alia ad eamdem Ecclesiam pertinentia contra justitiam occupaverantc; & ab ipso moniti diligenter eidem Episcopo intendere, ac prædicta restituere contumaciter denegabant; Excommunicationis, & in Villam ipsam Interdicti sententias, exigente justitia promulgarit. Quia tamen Templarii, & Hospitalariid prætextu privilegiorum, quæ ab Apostolica Sede asserunt se habere; ac Fratres Minores, & Prædicatores e in eadem Villa singulis annis in Nativitate, ac Resurrectione Dominicis publicè, ac solemniter Divina Officia celebrant; eisque ministrant Ecclesiastica Sacramenta; nec non quidam Prælati, & Religiosi Monasteriorum circum adjacentium corpora ipsorum hominum cum decedunt, tradunt cum solemnitate in eorum Cimeteriis sepulturæ: iidem homines dictas sentententias damnabiliter contemnentes in sua pertinacia elapso jam septenniof perseverent; propter quod supradicta Ecclesiag suis juribus in præmissis remanet spoliata. Ideoque mandamus, quatenus si res ita se habet, eisdem Templariis, Hospitalaris, Fratribus Prædicatoribus, & Minoribus, ac aliis quibuscumque Religiosis, & Sæcularibus auctoritate Nostra inhibeas expressè, ut ipsis hominibus in hujusmodi pertinatia existentibus in præfata Villa, non obstantibus quibuslibet privilegiis, seu indulgentiis, Divina non celebrent; nec ipsos ibi, vel alibi admittant ad ea, neque illis Sacramenta ministrent Ecclesiastica, vel eorum corpora tradant Ecclesiasticæ Sepulturæ; faciens hujusmodi Excommunicatorum, & Interdictorum corpora Defunctorum, de Cimiteriis Ecclesiasticis exhumari; & de jamdicta Villa Clericos exire. Alias aggravando supradictas Sententias, prout protervitas exegerit eorumdem. Contradictores & Rebelles per Censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.
Datum Lugduni iv. Idus Octobris, Pontificatus Nostri Anno Quinto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXLIV., p.495
-
(a) V.: Umbertus assumptus anno 1236., & anno 1243. defunctus ex Ughello tom. 4. Ital. sac., qui eius in Montevicanos, & horum in illum actus ignoravit.
-
(b) De Monte Vico: Vulgo Mondovi al. Mons Regalis Episcopali honore decoratus ab Urbano VI. anno 1379, de quo Ughellus tom. 4. Ital. sac.
-
(c) Occupaverant: Adeatur epistola
Præsentium vobis &c.anno 1251. die 18. Maji infra legenda, ubi dicitur Astenses occupasse Oppidum Montis Vici; nisi sit occupatio diversa. -
(d) Templarii, et Hospitalarii: Equites militiæ Christianæ in Terra Sancta, sive Palæstina contra Saracenos fortiter agentes, ideoque privilegiis Apostolicæ Sedis communiti, quorum primi jampridem suppressi fuerunt; alteri vero nunc Equitum Militensium nomine veniunt, maximeque florent.
-
(e) FF. Minores, et Prædicatores: Qui ab exordio illorum Ordinum ibi locum habuerunt; primi quidem anno 1220. ab ipso S. P. Francisco receptum, dum Insubriæ, Liguriæque oras lustraret; si vera nobis referunt Chronica Civitatis Cunei, & Phil. mal. in Clyp. Asten. f. 58., est autem 3. locus
Custodiæ Albingaunen. in veteriProvincialiOrdinis. -
(f) Elapso jam septennio: Igitur anno 1240. Montevicani secessionem fecerunt, vel parum ante.
-
(g) Supradicta Ecclesia: Videlicet
Astensis, cujus in Diœcesi Monsvicus tunc extabat.