« bullarium-franciscanum-607 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Injungit, ut Canonicis, Clericisque suæ Diœcesis præcipiat, donec proxima compositio ineatur, ab insectatione Fratrum Minorum, eorumque familiarium, & amicorum desistere. (Regestum Vatic. ep. 205. anno 5.)

  •  
    Anno 1247. die 13. Augusti.

  •  
    1247


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Venerabili Fratri a … Episcopo Pampilonen. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Negotium, quod inter Ecclesiam Pampilonen. ex parte una, & dilectos Filios Fratres Minores in Civitate Pampilonen. morantes ex altera pro diversis emersit articulisb, per dilectum Filium nostrum H. tituli Sanctæ Sabinæ Presbyterum Cardinalem de speciali mandato nostro debet compositione amicabili terminari. Cum autem interim cupiamus dictos Fratres ipsius prætextu negotii nullis molestiis, & injuriis prægravari; præsertim quia ipsa compositio, auctore Deo, ad consummationem in proximo deducetur; Fraternitatem tuam rogandam duximus, & monendam in virtute obedientiæ districtè per Apostolica Scripta tibi præcipiendo mandantes, quatenus Canonicis, & Clericis Civitatis, & Diœcesis Pampilonen. firmiter auctoritate nostra præcipias, quod a denuntiatione, vitatione, ac inquietatione prædictorum Fratrum, & familiarium, & amicorum ipsorum, donec ejusdem compositionis receperint litteras, juxta mandati tenorem, quod ipsis in hac parte direximusc, omnino desistant. Contradictores per Censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.

    Datum Lugduni Idibus Augusti Pontificatus Nostri Anno Quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXXII., p.486

  •  
    (a) Ven. Fratri ‥: Remigio, de quo dictum est in not. ad epistolam Vestra semper ad hoc &c. superiore anno die 19. Octobr. scriptam.
  •  
    (b) Articulis: Consule pro hac, aliisque notis superiorem epistolam Cum dilectus filius &c. die 11. Julii hoc anno exaratam.
  •  
    (c) Direximus: Nempe die 11. Julii incip. Cum dilectus filius &c.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152067 (bullarium-franciscanum-607), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152067 (mise à jour : 15/12/2020).