« bullarium-franciscanum-596 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Sententias excommunicationis, & interdicti ab Episcopo Basileen. in Cives, & Civitatem suam latas mandat, observari faciat etiam a Fratribus Prædicatoribus, Minoribus &c. (Regestum Vatic. epist. 60. anno 5.)

  •  
    Anno 1247. die 26. Julii.

  •  
    1247


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Venerabili Fratri a … Episcopo Argentin. b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Gravem Venerabilis Fratrisc … Episcopi, & dilectorum filiorum Capituli Basilien.d recepimus questioneme, quod licet Cives Basilien. jura ipsius Episcopi, & Ecclesiæ suæ servare illæsa juramento præstito teneantur; ipsi tamen in favorem F.f quondam Imperatoris, cui pro posse assistunt contra juramentum proprium temerè venientes, ac degenerantes de filiis in privignos, nec non pugnantes impiè contra Matrem Palatium, quod in Civitate Basilien. dictus habebat Episcopus, funditus destruxerunt; ei, & Clero Basilien. Diœcesis pejora facere comminando; propter quod idem Episcopus in eos, quia diligenter ab ipso moniti super hoc satisfacere, ac resipiscere a sua nequitia contumaciter contemnebant; excommunicationis, & in Civitatem ipsam interdicti sententias exigente justitia promulgavit; quas ipsi damnabiliter contemnentes redire ad unitatem Ecclesiæ aspernantur. Ut igitur acrior pœna pungat, quos nulla penitus hactenus pœnitudo compunxit; mandamus, quatenus easdem sententias, sicut rationabiliter sunt prolatæ, faciens auctoritate nostra usque ad satisfactionem condignam appellatione remota inviolabiliter observari; Fratribus Prædicatoribus, & Minoribus g, Hospitalariish, Monachis, & aliis Religiosis cujuscumque Ordinis, & Religionis inibi commorantibus expresse ex parte nostra inhibeas, ne Civibus ipsis præsentibus in eorum Ecclesiis, & Cappellis Divina Officia celebrent, vel faciant celebrari. Non obstantibus privilegiis, seu indulgentiis eisdem Religiosis super hoc ab Apostolica Sede concessis; processurus super hoc alias, prout videris expedire.i

    Datum Lugduni vii. Kal. Augusti Pontificatus Nostri Anno Quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXXI.[CXXI.], p.474

  •  
    (a) Ven. Fratri: Henrico Stahaleck Svevo, qui ab anno 1239. usque ad ann. 1260. Cathedram Argentoraten. administravit ex Catalogo Episcoporum illius Ecclesiæ.
  •  
    (b) Argentin.: Latinis Argentoraten., Italis nunc Argentina est, Incolis vero, & Gallis Strasburg urbs Alsatiæ Caput, & amplissima, & dives non longe a fluvio Rheno sub Archiepiscopo Maguntino.
  •  
    (c) Ven. Fratris ‥: Lutoldi, quem insequenti anno ferunt occubuisse.
  •  
    (d) Basilien.: Urbis Germaniæ superioris ad Rhenum interfiuentem peramplæ, & sub Archiepiscopo Vesuntino; cujus Episcopus, postquam ea Civitas a Catholica, avitaque Religione prorsus defecit, Brundusiæ in eadem Diœcesi, & Friburgi in Brisgoja sedem constituit.
  •  
    (e) Questionem: Pro querela, aut querimonia.
  •  
    (f) Favorem F.: Nempe Friderici ii. jam anno 1245. in Concilio Lugdunen. Imperiali dignitate privati.
  •  
    (g) Minoribus: De quibus agit quidem Annal. Minor. auctor, sed non ante ann. 1274. n. 35., cum tamen esset Caput Custodiæ sui nominis in Provincia Argentin., seu Alemanniæ superioris ex antiquo Provinciali Ordinis apud Polychronicon, & Pisanum Conform. xi., & ex distributione Provinciarum, & Custodiarum Ordinis anno 1274. Narbonæ in Comitiis Gen. a S. Bonaventura facta.
  •  
    (h) Hospitalariis: Qui nunc Equites Melitenses appellantur; & ingenti rerum, factorumque gloria resplendent.
  •  
    (i) Expedire: Hæc Basilcensium facinora, de iisque præsentes litteræ fugerunt diligentiam Continuatoris Annal. Eccles. Raynaldi.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152056 (bullarium-franciscanum-596), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152056 (mise à jour : 15/12/2020).