Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Monasterium Sororum Damianitarum Salmanticen. sub protectione Sedis Apostol. suscipit, privilegiis ornat, & exemptionem Episcopi confirmat. (Reges. Vatic. epist. 131. apud
Waddingumin Regesto Pontif. num. 25.) -
Anno 1245. die 18. Septembris.
-
1245
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ a Beatæ Mariæ Salmantin., ejusque Sororibus inclusis b tàm præsentibus, quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit adesse præsidium; ne fortè cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet; aut robur, quod absit, sacræ Religionis enervet. Quapropter, dilectæ in Christo filiæ, vestris justis postulationibus clementer annuimus, & Monasterium Sanctæ Dei Genitricis, & Virginis Mariæ Salamantinæ, in quo Divino estis obsequio mancipatæ &c.c, firma vobis, vestrisque Successoribus, & illibata permaneant; in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo prætactum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis. Liceat quoque vobis personas liberas &c.d Præterea omnes libertates, & immunitates vestras, quas Monasterio vestro Venerabilis Frater noster M. Episcopus, & dilecti filii Capitulum Salamantin. indulsisse cognoscitur, sicut in eorum litteris pleniùs continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis Scripti patrocinio communimus. Tenorem autem litterarum ipsarum præsenti privilegio inseri fecimus, qui talis est; “Noverint universi præsentem paginam inspecturi &c.e” Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prætactum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integrè conservare, earum, pro quarum gubernatione, ac sustentatione concessa sunt, omnimodis profutura; salva Sedis Apostolicæ auctoritate. Ad indicium autem, quod idem Monasterium specialiter Beati Petri juris existit, unam libram ceræ Nobis, nostrisque Successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, secularisque persona &c.f
Datum Lugduni per manum Magistri Marini S. R. E. Vice-Cancellarii xiv. Kalendas Octobris Indictione iii. Incarnationis Dominicæ Anno Mccxlv. Pontificatus verò Domini Innocentii Papæ IV. Anno Tertio.
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Otto Portuen., & sanctæ Rufinæ Episcopus subscripsi.
Ego Petrus Albanensis Episcopus subscripsi.
Ego Willelmus Sabinensis Episcopus subscripsi.
Ego Petrus Tituli sancti Marcelli Presbyter Cardinalis subscripsi.
Ego Willelmus Basilicæ SS. XII. Apostolorum Presb. Cardinalis subscripsi.
Ego Octavianus sanctæ Mariæ in Via-lata Diaconus Cardinalis subscripsi.
Ego Petrus sancti Georgii ad velum aureum Diaconus Cardinalis subscripsi.
Ego Joannes sancti Nicolai in Carcere Tulliano Diac. Cardinalis subscripsi.
Ego Willelmus sancti Eustachii Diaconus Cardinalis subscripsi.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XCV., p.381
-
(a) Abbatissæ: Nomine Urraca, ut in diplomate Episcopi habetur.
-
(b) Sororibus inclusis: Ordinis S. Damiani Assisiaten., quemadmodum vocantur in litteris tam Pontificis, quam prædicti Episcopi; de quarum Monasterio agit Waddingus ad annum 1238. num. 19.
-
(c) Mancipatæ &c.: Videatur
Bullasimilis pro Monasterio Nursino hoc anno die 15. Junii edita. -
(d) Personas liberas &c.: Ut in eadem Bulla.
-
(e) Inspecturi &c.: Videatur diploma hoc anno Kalendis Septembribus emanatum.
-
(f) Persona &c.: Ut in prædicta
Bullapro Monasterio Nursino.