« bullarium-franciscanum-461 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Sub protectione Sedis Apostolicæ suscipit Monasterium Monialium Damianitarum Barchinonense, privilegiis ditat, & exemptionem Episcopalem confirmat. (Regestum Vatican. epist. 23. apud Waddingum in Regesto Pontif. num. 22.)

  •  
    Anno 1245. die 23. Julii.

  •  
    1245


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ a Monasterii Sancti Antonii b Barchinonensis, ejusque inclusis Sororibus tàm præsentibus, quàm futuris vitam regularem professis in perpetuum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit adesse præsidium; ne fortè cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacræ Religionis enervet. Eapropter, dilectæ in Christo filiæ vestris justis postulationibus clementer annuimus, Monasterium Sancti Antonii Barchinonense, in quo Divino estis obsequio mancipatæ &cc, & illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis, locum ipsum, in quo prætactum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis. Liceat quoque vobis personas liberas, & absolutas a seculo fugientes ad conversionem recipere &c.d Præterea omnes libertates, & immunitates vestras, quas Monasterio vestro Venerabilis Frater noster P. Episcopus Barchinonensis de Capituli sui assensu indulsisse dignoscitur, sicut in ejus litteris pleniùs continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Tenorem autem litterarum ipsarum de verbo ad verbum præsenti privilegio fecimus annotari, qui talis est:

    “Frater Petruse miseratione Divina Barchinonen. Episc. dilectis in Christo filiabus Agneti Perandæf Abbatissæ, & Monialibus inclusis Ordinis Sancti Damiani Monasterii Sancti Antonii Barchinonensis. Cum Monasterium apud Littus Maris de assensu Domini Berengariig Episcopi quondam bonæ memoriæ Prædecessoris nostri ex eleemosynis Fidelium construxeritish, ut ibidem Domino famulantes devotè pro Nobis, & aliis peccatoribus possitis Dominum deprecari, a Nobis humiliter postulastis, ut Monasterium illud, cum omnibus Monialibus præsentibus, & futuris, intuitu pietatis, & pro redemptione peccatorum nostrorum ab omni Episcopali jure, tam in spiritualibus, quam in temporalibus pleno jure eximere deberemus. Quapropter, dilectæ in Christo filiæ, vestræ piæ, ac humili petitioni benevolo concurrentes assensu, de voluntate, & consensu Capituli Nostri, prædictum Monasterium, & omnes Moniales ibidem Domino famulantes, præsentes scilicet, & futuras, cum tota familia, quæ pro tempore servitio Monasterii a vobis fuerit deputata, ob reverentiam Apostolicæ Sedis, cujus vos scimus filias speciales, ab omni Episcopali jure, tam in spiritualibus, quam in temporalibus eximimus pleno jure; nihil Nobis reservantes in eo, præter dedicationem Ecclesiæ, consecrationes Altarium, & benedictiones Monialium, cum ab Abbatissa, & suis Sororibus fuerimus requisiti: si tamen Nos, & Successores nostri gratis hæc, & sine pravitate voluerimus exhibere. Reservamus etiam Nobis unam libram ceræ nomine annui census in Festo Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis, annis singulis persolvendam. Actum est hoc vii. Kalendas Maii anno Domini Mccxlv: Ego Petrus Sanctæ Tarraconensis Ecclesiæ Archiepiscopusi subscribo. Ego Frater Petrus Barchinonensis Episcopus subscribo. Ego A. de Bargo Barchinonensis Archidiaconus, qui hoc firmo: Signum Petri Alberti Barchinonensis Canonici: Signum Petri de Insula Barchinonensis Canonici: Signum Bertrandi Delfini Barchinonensis Canonici: Signum Ferrari de Torrenteliano Barchinonensis Canonici; Signum Ferrarii de Lauro Barchinonensis Sacristæ: Ego B. de sancta Eugenia Barchinonensis Canonicus, qui hoc firmo: Signum Berengarii de Petra Barchinonensis Succentoris: Petri de Castellire Presbyteri, & Canonici. Signum Magistri Arnaldi Barchinonensis Canonici: Signum Berengarii de sancto Christophoro Canonici, & Rectoris Altaris sancti Stephani: Ego Magister Martinus subscribo: Signum Arnaldi de Peragaria: Ego Guillelmus de Bagnariis Canonicus, & Rector Altaris sancti Joannis: Signum Guillelmi Presbyteri Statoris Domini Regis, & Canonici Barchinonensis Sedis: Signum R. de Montesigno Barchinonensis Canonici, & Rectoris Altaris sancti Silvestri: Signum Guillelmi Scriptoris Barchinonensis Canonici Ebdarii: Signum Bernardi de Pirariit Barchinonensis Canonici: Signum Magistri Berengarii de Turri Barchinonensis Canonici: Signum A. de Ricalderio: Signum Petri de Bugis Notarii publici Barchinonensis: Signum Petri Laurentii, qui hæc scripsit mandato Petri de Bugis Notarii publici Barchinonen. die, & an. præfixis.” Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat &c.j Ad indicium autem perceptæ a Sede Apostolica libertatis unam libram ceræ persolvetis Nobis, nostrisque Successoribus annuatim. Si quæ igitur in futurum Ecclesiastica, secularisve persona hanc vestræ constitutionis &c.k

    Datum Lugduni per manus Magistri Marini S. R. E. Vice-Cancellarii x. Kalendas Augusti Indictione iii. Incarnationis Dominicæ anno Mccxlv. Pontificatus verò Domini Innocentii Papæ IV. Anno Tertiol.

    Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.

    Ego Otto Portuensis, & sanctæ Rufinæ Episcopus subscripsi.

    Ego Petrus Albanensis Episcopus subscripsi.

    Ego Willelmus Sabinensis Episcopus subscripsi.

    Ego Petrus Tituli sancti Marcelli Presbyter Cardinalis subscripsi.

    Ego Willelmus Basilicæ SS. XII. Apostolorum Presb. Cardinalis subscripsi.

    Ego Joannes Tituli sancti Laurentii in Lucina Presb. Cardinalis subscripsi.

    Ego Frater Hugo Tituli sanctæ Sabinæ Presbyter Cardinalis subscripsi.

    Ego Octavianus sanctæ Mariæ in via-lata Diaconus Cardinalis subscripsi.

    Ego Petrus sancti Georgii ad velum aureum Diac. Cardinalis subscripsi.

    Ego Joannes sancti Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Cardinalis subscripsim.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°LXXXVI., pp.370-371

  •  
    (a) Abbatissæ: Agneti Perandæ, ut infra in diplomate Episcopi.
  •  
    (b) S. Antonii: Ordinis S. Damiani Assisiaten, ex verbis Pontificis infra relatis.
  •  
    (c) Mancipatæ &c.: Videas Bullam die 15. mensis præcedentis pro Monasterio Nursino editam.
  •  
    (d) Recipere &c.: Ut in prædicta Bulla pro Monasterio Nursino.
  •  
    (e) Fr. Petrus: Centellus, qui cum esset Episcopus Barcinon., petiit a Gregorio IX. facultatem dignitatis dimittendæ; quam cum non obtinuisset, illud tamen impetravit, ut retenta Episcopatus dignitate Ordinis Prædicatorum, quem ingredi optabat, Regulam profiteri posset ex Jo: Lopez part. 5. lib. 2. cap. 8., ubi addit obiisse anno 1252.
  •  
    (f) Agneti Perandæ: S. Claræ nepti Monasterii fundatrici, de qua Waddingus ad annum 1233. num. 34.
  •  
    (g) Berengarii: Cujus exemptionis diploma refertur in Bulla hujus Pontificis edita anno 1243. die 4. Augusti, uti supra.
  •  
    (h) Construxeritis: Anno scilicet 1233., ut legere est apud Waddingum ad eum annum n. 34. & seq.
  •  
    (i) Archiepiscopus: Sub cujus Metropoli Tarraconen. tunc erat Episcopatus Barcino nensis; qui postea Archiepiscopali dignitate donatus est.
  •  
    (j) Liceat &c.: Ut in prædicta Bulla pro Monasterio Nursino.
  •  
    (k) Constitutionis &c.: Ut ibidem.
  •  
    (l) De hoc Monasterio extant Alexandri IV. litteræ Sub certa forma &c. anno 1258. die 2. Octobr. datæ.
  •  
    (m) Subscripsi: Post hunc in cusis codd. apud Waddingum legitur: Ego Joannes tituli S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis subscripsi: sed correximus ex aliis subscriptionibus in diversis Constitutionibus relatis, & ad suum locum retraximus.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151921 (bullarium-franciscanum-461), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151921 (mise à jour : 15/12/2020).