« bullarium-franciscanum-402 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Nemini liceat Regnum Franciæ excommunitioni, aut interdicto subjicere sine speciali Sedis Apostolicæ mandato. (Ex Duches. Hist. Franc., & Labb. Concil. Collect. epist. 18.)

  •  
    Anno 1243. die 15. Decembris.

  •  
    1243


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Charissimo in Christo Filio Illustri Regi Francorum a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Apostolicæ Sedis benignitas sincera obsequentium vota Fidelium favore benevolo prosequi consuevit, & illustrium virorum personas, quas in sua devotione promptas invenit, & ferventes, quibuslibet titulis decentiùs decorare. Ut igitur ex devotione, quam ad Nos, & Romanam Ecclesiam habere dignosceris, favorem Apostolicum tibi sentias accrevisse; tuis devotis supplicationibus inclinati auctoritate tibi præsentium indulgemus; ut nullus in terram tuam excommunicationis, vel interdicti sententiam proferat absque mandato Sedis Apostol. speciali. Nos enim decrevimus irritum, & inane, si quid contra præmissæ indulgentiæ Nostræ tenorem contigerit attentarib. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ concessionis infringere &c.

    Datum Laterani xviii. Kalend. Januarii, Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXVII., pp.322-323

  •  
    (a) Regi Francorum: S. Ludovico IX.
  •  
    (b) Attentari: Hoc anno Regnum, anno autem sequenti Cappellam Regiam privilegio simili communivit litteris Sicut ex parte tua &c. die 24. Maji scriptis.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151862 (bullarium-franciscanum-402), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151862 (mise à jour : 15/12/2020).