« bullarium-franciscanum-399 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Vetat, ne quis non legitimè Religionis Minorum illorum habitum deferat, alias ad deponendum compellatur. (Ex Speculo Minorum fol. 27. num. 1., & inde in Supplem. Annal. Waddingi, ac Roderico in Bullario Regul. tom. 1. Bul. 1. Innocentii IV. ex Authographo Archivi Conventus S. Francisci Salmanticen.)

  •  
    Anno 1243. die 29. Novembris.

  •  
    1243


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, & Episcopis præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quia confusio habitus sæpè confusionem inducit Ordinum, & etiam animorum; auctoritate Apostolica districtè duximus inhibendum, ut alicui (si non sit in Religionis Ordine Fratrum constitutus) habitum dilectorum filiorum Fratrum Minorum, aut ita similem, quod propter eum Frater Minor credi possit, deferre non liceat absque mandato Sedis Apostolicæ speciali. Volumus ergo, & Fraternitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus singuli vestrum in suis Civitatibus, & Diœcesibus illos, qui præfatum habitum, vel prædicto modo consimilem contra inhibitionem Nostram deferre præsumpserint, ad deponendum ipsum, cum ab ipsis Fratribus fueritis requisiti, monitione præmissa, sublato appellationis obstaculo compellatisa.

    Datum Laterani iii. Kalend. Decembrisb, Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXIV., pp.319-320

  •  
    (a) Idem prohibuerat Gregorius IX. anno 1240. die 13. Decembr. iisdem verbis, quæ supra legi possunt in epist. dat. Ministro, & Fratribus Ord. Minor. mutatis mutandis: Innocentius vero renovavit anno 1244. litteris dat. Januæ x. Kalendas Augusti Pontif. anno secundo, & eodem anno die 30. Maji Ecclesiarum Prælatis scribens.
  •  
    (b) iii. Kalendas Decembris: Has litteras memorat & Waddingus in Annal. Min. ad hunc annum 1243. n. 26., licet eas non vulgaverit. Alias litteras vero dederat hoc anno Pontifex die 20. Novembris Ministro Generali, aliisque Fratribus Ord. Min. eodem exemplo, mutatis tantum mutandis.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151859 (bullarium-franciscanum-399), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151859 (mise à jour : 15/12/2020).