Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
A Monialibus renunciati Hospitalis S. Francisci Pragensis possessionem transfert in Magistrum, & Fratres Hospitalis. (Regest. Vatican. epist. 50., & Waddingus in Regesto Pontif. num. 7.)
-
Anno 1238. die 27. Aprilis.
-
1238
-
GREGORIUS &c.
Dilectis filiis Magistro, & Fratribus Hospitalis Sancti Francisci Pragensis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Carissima in Christo filia nostra Agnesa germana illustris Regisb Bohemiæ, & Conventus inclusarum ancillarum Christi Monasterii S. Francisci Pragensis Ordinis Sancti Damiani Nobis humiliter supplicarunt, ut Hospitalis Sancti Francisci loci ejusdem, quod olim cum juribus, & pertinentiis cesserat eisc, & per ipsas Sedes Apostolica Monasterio memorato concessit; liberam resignationem recipere curaremus. Nos igitur hujusmodi resignatione receptad, Hospitale ipsum, quod Beati Petri juris, & proprietatis existens vobis, & Successoribus vestris concedimus in perpetuum liberè possidendum, sub Apostolicæ Sedis protectione sancimus perpetuis permanere temporibus, & nulli alii præter quam Romano Pontifici subjacere. In recognitionem autem dominii, & perceptæ a Sede Apostolica libertatis Ecclesiæ Romanæ censum annuum unius Bizantiie persolvetis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis, & constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani v. Kalendas Maii Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCLX., p.240
-
(a) Agnes: De qua superius in allis hujus Pontificis epistolis.
-
(b) Regis: Wenceslai.
-
(c) Cesserateis: Anno 1235. die 18. Maji per litteras:
Cum relicta seculi &c.supra relatas. -
(d) Recepta: Nempe die 15. hoc mense Aprili, & anno 1238. per litteras Pia crudelitate &c.
-
(e) Bizantii: De quo nummo dictum est ad epistolam superiorem Omnipotens Deus &c. dat. ann. 1237. die 14. April.