Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Bulla Canonizationis S. Elisabethæ Lantgraviæ Thuringiæ. (Ex Reges. Vatic. ep. 91., Bullario Romano n. 11., & Waddingo ad hunc annum num. 2., nec non Manrique Annal. Cistercien. ad hunc annum cap. 1. n. 2. & seq., atque Fontanino in Codice Canonizationum n. 45.)
-
Anno 1235. die 1. Junii.
-
1235
-
GREGORIUS &c.
Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, & Episcopis, ac dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Archidiaconis, Presbyteris, Decanis, & aliis Ecclesiarum Prælatis, ad quos litteræ istæ pervenerint, Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Gloriosus in Majestate sua Patris Æterni Filius Redemptor Noster Dominus Jesus Christus de Cœlorum summitate prospiciens conditionis humanæ gloriam multo concursu miseriæ, cui primi Parentis culpa dedit initium, deformatam ineffabili dispositione providit; ut & virtutem suam sedentibus in umbra mortis exponeret; & in exilio positos ad libertatis Patriam revocaret. Igitur, quia nulli potius, quam Sibi suæ facturæ redemptio competebat; (eo quod artificis sit & decens, & debitum, ut quocumque casu depereat, quod pulchrius finxisse dignoscitur, in statum pristinum suæ virtutis studio restauretur; in exile vasculum, si tamen sit exiguum, quod recepit hospitem super omnia spatiosum, scilicet in aulam Virginis refertam omni plenitudine sanctitatis, de regali throno se conferens opus inde cunctis visibile protulit, per quod propulso tenebrarum Principe, de sui redemptione plasmatis triumphavit, certa relinquens instituta Fidelibus, per quæ ipsius ad Patriam redderetur transitus expeditus. Hujusmodi quidem pietatis seriem Beata Elisabetha ex Regalia orta progenie, & Thuringiæ Lantgraviab gratiosa solerti meditatione considerans, & jam dicta eligens instituta continuis observare studiis, ut dignam perceptione se redderet perpetuæ charitatis, quasi ab ortu vitæ usque ad occasum virtutum vacando cultui nunquam desiit in charitatis amplexibus delectari. Nam in confessione veræ Fidei, vitaque dedita sanctitati Cœlestis Reginæ diligendo Filium, per quem dulcedinem consequi posset Cœlestium nuptiarum, ita dilexit & proximum, quod amænum sibi constitutens illorum familiarem habere præsentiam, quam eorum inimica corruptio cunctis suggerit effici peregrinam, se in multis sibi reddidit inopem, solicitam vero pauperibus & multipliciter affluentem. Quorum ab ætate tenera tutrix esse desiderans, & amatrix, eo quod sciret perennis vitæ præmium dilectorum Deo acquiri meritis egenorum, adeo conditionem ipsorum gratam sibi constituit, quam naturaliter secularis elatio vilipendit, quod etiam licitis sibi deliciis, quas offerebat status excellentiæ conjugalis, deductis pluries in contemptum, corpus delicatum, & tenerum reddebat assiduæ parsimoniæ studio maceratum, tanto sibi meriti quantitate proficiens, quanto quod sponte geritur, majoris gratiæ præmio muneratur. Quid ultra? Quæque jura sanguinis in supernæ desiderium transferens voluptatis, & imperfectum quid æstimans, si jam viri destituta præsidio, sic residuum vitæ decurreret, quod se ad jugum obedientiæ (cujus sub lege posita maritali, absque ipsius præjudicio amplexatrix exstiterat) non arctaret, Religionisc habitum induit, sub quo Dominicæ passionis in se celebrare mysterium usque in diem ultimum non omisit. O felix Mulier! O Matrona mirabilis! O dulcis Elisabetha dicta Dei saturitas, quæ pro refectione pauperum, panem meruit Angelorum! Oh inclyta Viduad, virtutum fœcunda sobolee, quæ studens ex gratia consequi, quod a natura non poterat indulgeri, diris animæ hostibus per scutum Fidei, loricam justitiæ, gladium spiritus, salutis galeam, & hastam perseverantiæ debellatis; sic amabilem immortali sponso se præbuit; sic Reginæ Virginum se dilectione continua colligavit, secum deprimendo dominium, in Ancillæ humilis famulatum: Sic sanctis Elisabethæ antiquis processibus conformem se reddidit, dum in mandatis, & justificationibus Domini sine querela simpliciter ambulavit, Dei gratiam secreto mentis per affectum concipiens, & eamdem per effectum pariens, & nutriens assiduè per profectum, quod solatium omnium in se sperantium, & exaltatio quorumlibet in humilitatis, & innocentiæ vallibus positorum, in promissa suis præmia retributionis exurgens, ipsam mortis nexibus expeditam provexit ad solium luce inaccessibili luminosum. De cujus, & inexplicabili claritate procedit, quod illius spiritus, & in superni fulgoris abysso rutilat, & in hujus profundo caliginis multis coruscat miraculisf gloriosus. Quorum virtute Catholicis Fidei spei, & charitatis augmenta proveniunt, perfidis via veritatis exponitur, & hæreticis confusionis multæ materia cumulatur: dum stuporis turbine obvoluti, quod dictæ Sanctæ meritis, quæ dum carnis clausa carcere teneretur, pauper spiritu, mitis mente, propria, vel potius aliena peccata deplorans, justitiam sitiens, misericordiæ dedita, munda corde, verè pacifica, attrita persecutionibus, & opprobriis extitit lacessita; vita mortuis, lumen cœcis, auditus surdis, verbum mutis, & gressus claudis, cœlesti dextera conferuntur; partes Teutoniæ spatiosas, quas mortis dogmate gestiebant inficere, in doctrinæ cœlestis amplexibus cernunt multipliciter exultare. De hujusmodi quidem, & aliis ejusdem Sanctæ miraculis, quæ mentis inspecta oculis uberiorem lætitiam proferunt, quasi diffusis distincta viderentur, facta Nobis per Testes idoneos tanta plenitudine fidei, sicut debetur, & competit colendæ per omnia veritati; Nos quorum deposcit officium his continuè desudare studiis, per quæ augeatur gloria Redemptoris, dictam Sanctam, quam sibi ad intuitum placuit suæ Majestatis assumere, de Fratrum Nostrorum consilio, & assensu, ac Venerabilium Nostrorum Patriarcharum, Archiepiscoporum, Episcoporum, & Prælatorum omnium, qui tunc apud Sedem Apostolicam existebant, Sanctorum Catalogo duximus adscribendamg, Universitati vestræ per Apostolica scripta districtè præcipiendo mandantes, quatenus xiii. Kalendas Decembris die videlicet, quo eadem mortis absoluta vinculis victura perenniter ad fontem supernæ prodiit voluptatis, festum ejusdem, prout miranda ipsius meritorum magnitudo exigit, celebretis, & faciatis solemniter celebrari; ut id nobis de thesauris cœlestibus ejus pia intercessione proveniat, quod ipsa præstante Christo percepisse dignoscitur, & possidere perpetuò gloriatur. Ceterum, ut universitati Fidelium invisibilis aulæ consequendi delitias ex concessa Nobis potestate desuper, propitiante Domino, sit facultas; quinimmò & ut nomen exaltetur Altissimi, si Sponsæ suæ venerabilem sepulturamh Fidelium procuremus accessibus honorari, omnibus verè pœnitentibus, & confessis, qui se illuc annis singulis devotionis aromata, & sinceritatis insignia deferentes in memorato festo, & usque ad octavas ipsius contulerint, de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi unum annum, & quadraginta dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus.
Datum Perusii Kalendis Junii Pontificatus Nostri Anno Nono.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CLXX., pp.163-164
-
(a) Regali: Ex Andrea ii. Hungariæ Rege, & Gertrude Carinthiæ Ducis filia anno 1207. nata.
-
(b) Lantgravia: Hermannus enim Thuringiæ maximus Princeps vulgo Lantgravius Ludovico filio infanti desponderi curavit adhuc in cunis lactentem anno 1209. ex Scriptoribus ejus vitæ; qui & addunt xiv. ejus anno matrimonii leges subiisse, hoc est anno 1221.
-
(c) Religionis: Tertii Ordinis S. Francisci, ut ex pluribus auctoribus collegit Waddingus ad annum 1229. num. 6., quibus addas Florentiæ in Bibliotheca Cœnobii S. Crucis in Mss. codd. 751. & 774. haberi
Vitas SS.Jacobi a Voragine seculixiii., inter quas & illa huius S. Elisabethæ, ubi diciturde vestitis Sancti Francisci: & Fr. Salimbene Parmensis in MS. Chronico ejusdem seculi p. 222. inquit: ista Sancta post mortem viri sui vixit sub obedientia Fratrum Minorum; & eorum semper devota fuit. -
(d) Vidua: Nam vir ejus Ludovicus, cum Crucesignatis nomen dedisset, & contra Saracenos transfretaturus pro Terra sancta recuperanda iter arripuisset, Hydrunti febribus occumbit anno 1227. 3. Idus Septembr.
-
(e) Sobole: Non solum virtutum, sed etiam liberorum fœcunda; cum tres ex Ludovico Lantgravio sustulerit, filium unum
Hermannumnomine paterni Principatus hæredem, & duas filias alteram Duci Brabantiæ nuptam, alteram vero Sanctimonialium Collegio addictam. -
(f) Miraculis: Hæc fuse recensentur ab antiquo Auctore ejus vitæ apud Surium, & Waddingum ad annum 1235. num. 4. & seqq.
-
(g) SS. Catalogo duximus adscribendam: Nempe in ipso festo Pentecostes; uti perhibent auctores Synchroni Albericus Monachus, & Anonymus Erfordiensis: non autem in festo
Nativitatis Joannis Baptistæ, ut habet Marcus Trivisanus in sua Rom. Pontif. diplomatum Collectione anno 1418. descripta, & alias a nobis, & in Præfatione indicata, forsan a Pontif. litteris de eadem Canonizatione eo die datis deceptus. -
(h) Sepulturam: Marpurgi in Hassia; ubi de Sanctæ
corpore usque hodie oleum fluere perhibetur; inquit Jacobus a Voragine in fine Vitæ S. Pelagii Papæ, cum præmisisset, inter alia plurima miracula plures mortuos suscitasse, &cæcum natumilluminasse.