« bullarium-franciscanum-139 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Ministro Prov. Portugalliæ Ordinis Minorum committit absolutionem Sancii Portugalliæ Regis a censuris. (Ex Regesto Vatic. num. 171., & apud Waddingum in Annal. ad hunc annum num. 44.)

  •  
    Anno 1233. die 14. Junii.

  •  
    1233


  •  

    GREGORIUS &c.

    Fratri Jacobo Ministro Ordinis Fratrum Minorum in Portugallia a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ex parte in Christo filii Nostri Sanciib Portugalliæ Regis illustris fuit Nobis humiliter supplicatum, ut cum ipse in exercitu, vel alibi constitutus, non suadente Diabolo, sed ordinandi aciem, vel declinandæ pressuræ necessitate cogente, virga interdum impulerit quosdam Clericos, sive manu; impendi sibi absolutionis beneficium faceremus. Nos igitur ipsius precibus inclinati præsentium tibi auctoritate committimus, ut ei hac vice juxta formam Ecclesiæ super prædictis excessibus absoluto injungas pœnitentiam salutarem, præcipiens ei, quod a talibus excessibus de cetero studeat abstinere; per hoc autem nolumus sententiæ Ordinarii, vel delegati Judicis derogari.

    Datum Laterani xviii. Kalendas Julii, Pontificatus Nostri Anno Septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXII., pp.112-113

  •  
    (a) Portugallia: Quæ tamen apud Fratres Minores vocabatur Provincia S. Jacobi ex octo Custodiis conflata, quarum tres ultimæ ad Lusitaniam, seu Portugalliam pertinebant, ut legere est apud Barthol. Pisanum Conform. xi.
  •  
    (b) Sancii: Hujus nominis ii., qui nihilominus postea Ecclesiasticam libertatem opprimens a Pontifice anathematis vinculis constrictus fuit anno 1238. annoque 1245. Regno etiam ob socordiam privatus: de quibus infra suis locis redibit sermo.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151599 (bullarium-franciscanum-139), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151599 (mise à jour : 15/12/2020).