Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Mandat, Regnum Franciæ, Regem, Reginam, & Liberos ejus a quampluribus Magnatibus, ut tueantur; nec quod sub protectione Sedis Apostolicæ positum erat, perturbari permitterent 1. (Ex Reges. Vatic. epist. 4. lib, 4. apud Raynaldum Annal. Eccles. ad hunc annum num. 29.)
-
Anno 1230. die 2. Aprilis.
-
1230
-
GREGORIUS &c.a
Etsi juxta verbum Prophetæ constituti super gentes, & Regna simus omnibus in justitia debitores; ut magnum judicemus, ut parvum; quia tamen ex injunctæ nobis officio servitutis Patres Orphanorum esse tenemur, & Judices Viduarum; quatenus tantò iis favorabilius assistamus, quantò insufficientior est fortunæ propriæ fortitudo; eo quod multi sunt ad nocendum talibus proniores, qui promptiores esse debuerant ad juvandum; ne charissimus in Christo filius noster Rex Francorumb illustris, decedente inclytæ memoriæ patre suo, in servitio Jesu Christi videretur gubernationis solatiis destitutus: ipsum, Reginamc, Filios, Regnum, & omnia bona sua sub Beati Petri, & Nostra protectione suscipimus speciali; reputantes hoc sibi justè deberi, quia Prædecessores sui merito devotionis, & fidei, quam erga Deum, & Ecclesiam habuisse noscuntur, laudabiliter meruere. Ut autem protectionis nostræ munimen eò efficacius, quo vicinius sibi adsit; intellectò, quod quamplures Magnatesd, & alii Regni prædicti, quid liceat, deceat, vel expediat, minimè attendentes, Regem, Regnum, & Reginam, & Liberos ejus variis molestiis turbare præsumunt; discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus prædictas personas, & Regnum contra protectionis Nostræ tenorem non permittatis a prædictis molestatoribus aliquatenus perturbari &c.e
Datum Laterani iv. Nonas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLVII., pp.59-60
-
Quanto præsidio Apostolicum patrocinium esse soleret, experta est hoc anno Gallia, quæ cum intestino bello laboraret, studio Gregorii sustentata est. Is enim, recrudescente primum malo, Episcopo Carnotensi provinciam dedit, ut proceres Francos, qui defectionem ab Rege moliri videbantur, comprimeret; & si turbas aliquas cierent, Apostolica fultus auctoritate refrænaret; inquit supra citatus Raynaldus: qui his subjungit, hanc epistolam, quæ falso dicitur data Episcopo Carnotensi tantum, cum scripta fuerit pluribus, iisque nequaquam omnibus Episcopis, ut innuunt illa verba:
discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus … non permittatis … &c.erant igitur plures, quibus Pontifex scripsit; iique minime Episcopi; siquidem istis scribens Pontifex nondiscretioni vestræ, sed fraternitati vestræ dicit, ut manifestum est ex Bullis Pontificiis.
1 -
(a) Gregorius &c.: Desunt nomina, quibus litteras direxit, ac proinde divinare esset, etiam ex conjecturis asserere.
-
(b) Rex Francorum: Ludovicus ix.
-
(c) Reginam: Blancam matrem.
-
(d) Quamplures Magnates: Hos prodidit Bernardus Guidonis in Chron. Pontif. his verbis: An. Dom. mccxxx. Theobaldus Comes Campaniæ, item Comes Britanniæ, item Comes Marchiæ, & Raymundus ultimus Comes Tolosæ cum Rege Angliæ contra S. Ludovicum Regem Franciæ convenerunt; sed agente Deo pii Regis viribus sunt repulsi.
-
(e) Perturbari: Hic subjungit Raynaldus: imponit
iis Episcopisprovinciam, ut proceres discordiæ incentores censuris defigant: sed jam observavimus, epistolam minimeEpiscopisdatam esse, verum potius ad proceres, magnatesque, universumque Regni Francorum populum.