« bullarium-franciscanum-46 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Indulgentiam elargitur eleemosynam facientibus pro constructione Ecclesiæ 1 B. Francisci Assisien‥ (Habetur Assisii in Archivo Sacri Conventus Sancti Francisci.)

  •  
    Anno 1228. die 29. Aprilis.

  •  
    1228


  •  

    GREGORIUS &c.

    Universis Christifidelibus præsentes Literas inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Recolentes, qualiter Sancta plantatio Fratrum Minorum Ordinis sub Beato Francisco bonæ memoriæ incæpit, & mirabiliter profecit; per gratiam Jesu Christi flores sanctæ conversationis longè, latèque proferens, & odores; ita quod in Deserto hujus Mundi Sacræ Religionis honestas videatur procedere ab Ordine supradicto; dignum providimus, & conveniens, ut pro ipsius Patris reverentia specialis ædificetur Ecclesia, in qua ejus Corpus debeat conservari. Cum igitur ad opus hujusmodi subventio sit Fidelium opportuna; & expedire credimus saluti vestræ, si exhibeatis vos in hoc devotionis filios; & manus auxilii porrigatis: Universitatem vestram rogamus, monemus, & exhortamur in Domino, atque in remissionem vobis injungimus peccatorum; quatenus eidem operi de bonis a Deo vobis collatis pias eleemosynas, & grata charitatis subsidia erogetis; ut per subventionem vestram tam pium opus valeat consummari; & vos per hæc, & alia bona, quæ Domino suggerente feceritis, ad æternæ possitis felicitatis bravium pervenire. Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi omnibus eidem operi benefacientibus quadraginta dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus.

    Datum Romæ iii. Kalendas Maii, Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXI., p.41

  •  
    Hæc sacra ædes, quæ nonnisi compluribus annis compleri potuit, ex parte tamen anno 1230 confecta est; eoque deducta, ut ad eam in festo Pentecostes transferri quiverit corpus Seraphici P. Francisci; ibique illud recondi; a Summo Pontifice exemptionis privilegio donari; uni Romano Pontifici subjici; & Mater, atque Caput Ordinis Minoritici declarari per diploma Is qui Ecclesiam &c., quod infra dabitur.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151506 (bullarium-franciscanum-46), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151506 (mise à jour : 15/12/2020).