« bullarium-franciscanum-43 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Hortatur ad prosecutionem belli adversus hæreticos Albigenses a progenitore suo inchoati, eique S. R. Ecclesiæ Legatum, quem postulat, habere concedit. (Ex Regesto Vatic. epist. 45. lib. 2. apud Raynaldum Annal. Eccles. num. 20. sub hunc annum.

  •  
    Anno 1228. die ‥

  •  
    1228


  •  

    GREGORIUS &c.

    Charissimo in Christo Filio Illustri Regi Franciæ Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Negotium, quod agitur adversus Albigenses hæreticos, negotium est pacis, & fidei Orthodoxæ, pro qua semper stetit Regnum Francorum, tamquam in ipsius soliditate fundatum; & Progenitores tui personas posuerunt, & bona, causam ad honorem Dei, & Regni prædicti gloriam prosequentes; ita quod ejus devotio universo Mundo specialiter existere nuntiatur. Hujusmodi autem devotionis fervore succensus recordationis inclytæ Pater tuusa tamquam verus Israelita prosecutus est negotium memoratum, & illud feliciter prosequendo, de terrenis ad superna migravitb.

    Tu quoque imitator devotionis ejusdem, primitias tuas eidem negotio dicare cœpisti, charitatis zelo submittens viriliter humeros, ut posses perficere, quod a Patre tuo laudabiliter extitit inchoatum, super quo Omnipotentem Dominum collaudamus, qui tibi tam pium inspiravit affectum, & suppliciter deprecamur, ut felicem exitum per suam misericordiam largiatur. Et quidem cum Principes terrarum purgare debeant a malis omnibus terras suas, magnificentiam Regiam decuit, ut cor, & manum apponeres ad profligandam de partibus Albigensium hæreticam pravitatem; quæ cum sint intra terminos Regni tui, famæ tuæ, ac honori expedit, ut tam potenter, quam celeriter pestem extirpes eamdem; ne si diutius differas, fides ibi omnino depereat; & Terra, quam tenent Catholici, amittatur, ac pestis hujusmodi ad loca magis proxima se transfundat. Denique Nabuchodonosor Rex legitur decrevisse, ut periret, quicumque blasphemaret Deum Sidrac, Misac, & Abdenago, & domus ejus etiam interiret; si ergò Rex alienigena, ne Deus Israel blasphemaretur, desævit; tu Princeps Christiane, & Christianissimorum Progenitorum successor, & hæres, cui fortè Dominus alto, & secreto suo judicio consummationem negotii reservavit, contra blasphemos ipsius devoti Principis officium non implebis?

    Licet autem dilectus filius noster R .....c Sancti Angeli Diaconus Cardinalis utpotè consilio, ac discretione conspicuus, in negotio ipso fervens, Nobis esset apud Sedem Apostolicam pernecessarius, & ejus præsentia plurimum opportuna; quia tamen cum instantia postulasti eum ad hoc mitti denuò a latere nostro Legatum; te in hac parte, quantumcumque in ejus absentia nobis depereat, curavimus exaudire; ne fortè te opinari contingeret, quod non esset cordi nostro jam dictum negotium, si non mitteremus Cardinalem eumdem, de quo certum est, quod te, ac Domum tuam, ac totum Regnum Francorum speciali affectu diligit, & honoris, ac exaltationis tuæ desiderat incrementum, ac ejusdem negotii naturam, & circumstantias plene novit &c.d


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XVIII., p.38

  •  
    (a) Pater tuus; Ludovicus VIII., qui ter in hæreticos Albigenses arma movit, & profligavit, sed delere non potuit.
  •  
    (b) Migravit: Anno 1226. ut dictum est supra.
  •  
    (c) R. …: Romanus nomine, & patria, qui etiam ab Honorio iii. in Gallias anno 1225. ob eandem causam legatus fuerat; ideoque ait, denuo mitti.
  •  
    (d) Plene novit, &c.: Commendat Regi (subdit Raynaldus) Romanum Cardinalem; cui non in Franciæ solum Regno, verum in Provincia etiam, ac Lugdunensi, Tarantasiensi, Ebredunensi, Viennensi, Aquensi, & Arelatensi diœcesibus legati Apostolici munus demandavit. Eodem etiam argumento, quo ad Regem scripserat, Blanchæ Francorum Reginæ litteras misit; Ludovicoque insuper aliis litteris n. 51. commendavit Comitem Montfortium, qui operam suam ad hæresim illam profligandam magna cum pietatis laude conferebat. Hic tamen omisit Raynaldus diem, & locum, quibus litteræ sunt editæ.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151503 (bullarium-franciscanum-43), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151503 (mise à jour : 15/12/2020).