« bullarium-franciscanum-41 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Committit curam, & regimen pauperum Monialium reclusarum, seu Clarissarum Ministro Fratrum Minorum. (Ex Authographo Archivi Conventus Sancti Francisci Bononien.)

  •  
    Anno 1227. die 14. Novembris.

  •  
    1227


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilecto Filio Ministro a Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quoties cordis oculus supernæ illustrationis lumine fit serenus, magna est cautela necessaria, ne auctor irruens tenebrarum tetra involvat caligine, quos videt, & dolet Dei gratia illustratos. Ipsius enim antiqui hostis invidia non infima membra Ecclesiæ præcipitare laborat, sed ad ejus desiderabilia manum mittens, electos nititur supplantare. Credentes igitur, quod infelix ille hostis noster felicitati Pauperum Monialium reclusarum b invideat, dum conspicit, quod illæ alis sanctæ contemplationis assumptis illuc contendunt ascendere, unde ipse dignoscitur miserabiliter corruisse; ac per hoc diversa, & varia impedimenta libenter ingerat, ut pervenire non valeant, quo aspirant; opportunum esse cognovimus, ut de persona provideremus eisdem, quæ de ipsis sollicitam curam gerens, quod infimum viderit, consolidet; sanet ægrotum; fractum alliget; & reducat abjectum. Propter quod attendentes, Religionem Fratrum Minorum gratam Deo inter alias, & acceptam, Tibi, & successoribus tuis curam committimus Monialium prædictarum in virtute obedientiæ districtè præcipiendo mandantes, quatenus de illis tamquam de ovibus custodiæ vestræ commissis curam, & solicitudinem habeatisc.

    Datum Laterani xix. Kalendas Januarii, Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XVI., p.37

  •  
    (a) Ministro: Nempe Generali; alias dixisset Ministris, si Provincialibus id commisisset Præfectis; eratque B. Joannes Parens, ut alias dictum est, & infra etiam dicetur.
  •  
    (b) Monialium reclusarum: Nempe Damianitarum, seu Clarissarum, uti etiam vocantur ab eo in expositione Regulæ FF. Minorum Quo elongati &c. § ultimo; aliisque in epistolis infra referendis.
  •  
    (c) Vagum tamen, & instabile fuit hoc dirigendi munus; modo Fratribus recedentibus, & curæ pondus detrectantibus; modo etiam Monialibus eosdem revocantibus, & onus subire cogentibus; faventibus modo illis, modo istis Rom. Pontificibus; ut ex pluribus, variisque eorum epistolis infra constabit.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151501 (bullarium-franciscanum-41), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151501 (mise à jour : 15/12/2020).