« bullarium-franciscanum-28 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Ministris, aliisque Sacerdotibus Ordinis facultatem tribuit absolvendi Fratres suos ab Excommunicatione. (Ex Authographo Archivi Ord. Romæ extantis apud SS. xii. Apostolos, & Veronæ apud S. Firmum maj. Minor. Convent.

  •  
    Anno 1227. die 13. Maji.

  •  
    1227


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilectis filiis Ministris Fratrum Minorum salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    A Nobis humiliter postulastis, ut, si interdum Fratres vestros contingeret aliquando in Canonem incidere sententiæ promulgatæ, ipsos absolvere de nostra vobis concessione liceret: Nos igitur vestris postulationibus annuentes, auctoritate vobis præsentium de speciali gratia indulgemus, ut his, qui in hujusmodi excommunicationem inciderint, ne forsan ex hoc vagari cogantur, per vos ipsos, si Sacerdotes fueritisa, vel alios ejusdem Ordinis Sacerdotes, juxta formam Ecclesiæ absolutionis beneficium impendatis; nisi tam gravis fuerit, & enormis excessus, propter quod merito sint ad Sedem Apostolicam transmittendi. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis &c.

    Datum Laterani iii. Idus Maji, Pontificatus Nostri Anno Primob.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°III., p.28

  •  
    (a) Si Sacerdotes fueritis: Eo enim tempore ob reverentiam illorum, qui S. P. Fancisci erant socii, & discipuli, laici etiam assumebantur in Ministros, & Prælatos Ordinis: sed anno 1239. in generalibus Comitiis Romæ coactis, in quibus Minister Generalis electus est Fr. Haymo Anglus, inter statuta ibi condita illud fuit, ne Fratres laici, ac non Sacerdotes passim instituerentur Prælati, nisi ubi Sacerdotes deessent; eo quod eorum nonnulli nimium sibi assumebant in Religione statum, ac potestatem, teste Peregrino Bononiensi prædicti Generalis Ministri socio in parvo Chronico MSs. apud Waddingum.
  •  
    (b) Hoc idem privilegium innovavit Pontifex anno 1240. mense Novembri, ut infra.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151488 (bullarium-franciscanum-28), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151488 (mise à jour : 15/12/2020).