« bullarium-franciscanum-23 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Mittuntur a Pontifice Fratres Prædicatores, & Minores in Miramolini Regnum ad Fidem Christi promulgandam cum nonnullis privilegiis. (Ex Regesto Pontif. num. 99., & apud Waddingum ad hunc ann. 1225. num. 28., atque in Bullario Ord. Prædicat. tom. 1. Bull. 33.

  •  
    Anno 1225. die 7. Octobris.

  •  
    1225


  •  

    HONORIUS &c.

    Fratribus Prædicatoribus, & Minoribus, & in Regno Miramolini a a Sede Apostolica destinatis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Vineæ Domini Custodes licet immeriti positi, & cultores, necesse habemus in eam mittere operarios, distribuendo singulis ministeria secundum virtutem; juxta quam valeant officiosius operari. Attendentes igitur, quod abnegantes vos ipsos animas vestras pro Christo ponere cupitis, ut lucri faciatis sibi animas aliorum; eo quod nullum sacrificium Deo constat esse acceptiùs, quam lucrum quærere animarum: vos in Regnum Miramolini Sedis Apostolicæ transmittit auctoritasb; ut evangelizantes illic Dominum Jesum Christum, quantum ipse dederit, convertatis incredulos, erigatis lapsos, sustentetis debiles, pusillanimes consolemini, & fortes nihilominus confortetis. Ut autem Ministerium vestrum confidentiùs exequamini, concedimus, ut in prædicta dumtaxat regione vobis liceat prædicare; baptizare Saracenos ad fidem noviter venientes; & reconciliare apostatas; injungere pœnitentias; & excommunicatos illos absolvere, qui ad Sedem Apostolicam commodè non possunt accedere; liceatque vobis in terra illa in eos, quos hæreticos esse constiterit; excommunicationis sententiam promulgare. Inhibemus quoque, ne cui Christiano liceat vos de terra illa ejicere violenter. Præcipimus autem vobis in virtute sanctæ obedientiæ, ut his nullatenus præsumatis abuti; sed tamquam inconfusibiles Operarii Jesu Christi ita irreprehensibiliter vos geratis, quod a Summo Patrefamilias retributionis denarium mereamini; & nos majora vobis possimus committere confidenter.

    Datum Reate nonis Octobris, Pontificatus Nostri Anno Decimoc.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXIII., p.24

  •  
    (a) Miramolini: Quod sonat Princeps multarum gentium, proprium Regum Marrochii, ut Pharao Ægyptiorum, Cæsar Romanorum &c. ei autem nomen erat Albujacob, ut in alia Honorii epistola anno 1219. Nobili viro Albujacob Miramomelino data apud Ravnaldum ad eum annum num. 46.
  •  
    (b) Sedis Apostol. transmittit auctoritas: Quæ mandavit Archiepiscopo Toletano, ut illuc Fratres utriusque Ordinis prudentes transmitteret ex alia Pontificis ad ipsum Archiepiscopum epistola Urgente officii &c. in sequenti anno die 20. Febr. data; nisi fuerit alia missionis illius destinatio, cujus litteræ desiderentur.
  •  
    (c) Narrat Waddingus ad annum 1220. num. 48. ob mortem eo anno Marrochii quinque Fratribus Ord. Minor. crudeliter illatam omnium pene rerum sterilitatem, sævamque pestem per quinquennium regionem illam devastasse; quibus malis barbaros attritos Divinam vindictam agnoscentes ad loca martyrii turmatim convolasse, sibi ignosci poposcisse, & tandem inscrutabili Dei judicio exauditos affluentem repentinum imbrem obtinuisse, pestem cessasse, & ragionem totam fæcundam evasisse. Quam ob rem illis erga Christianos melius affectis, publico edicto Regem permisisse, ut publice ibidem Christiani suam colerent Fidem, Franciscanum haberent Antistitem, ac ritu Romano sibi extruerent Ecclesiam; & quidem anno isto, vel sequenti Episcopum ex Ordine Fratrum Minorum illis ordinatum ab Archiepiscopo Toletano, & illuc cum nonnullis Minoritis transmissum testatur ex Regesto Vatic. Raynaldus ad ann. 1226. num. 60‥ Ille Dominicus appellatur in Regest. Vat. Honorii sub anno x. Instituto tamen minime expresso; ideoque a nonnullis Ordinis Prædicat. existimatus, quod referant Raynaldus in Annal. Eccles., & Waddingus in Annal Minor. ad hunc ann. 1225. n. 58. Fr. Dominicum Priorem Ord. Prædicat. & Fr. Martinum anno præterito in Regnum Marrochianum destinatos ab Honorio fuisse: sed & idem Waddingus ad annum 1232. n. 33. ex Chronicis Ordinis antiquis habet, circa illud tempus Fr. Dominicum Ordinis Minorum cum 4. aliis ejusdem Instituti in Marochiorum Regno pro Christi fide capite plexos esse. Quare res nondum satis in aperto videtur. Illud tamen perspectum nobis est, anno 1233. in Africa Episcopum fuisse Fr. Agnellum; ei anno 1246. successisse F. Lupum, huic vero circa ann. 1257. Fr. Blancum; & Blanco ann. 1289. Fr. Rodericum omnes ex Ord. Fratrum Minorum; idque ex certis monumentis, quæ suis locis dabuntur.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151483 (bullarium-franciscanum-23), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151483 (mise à jour : 15/12/2020).