« bullarium-franciscanum-22 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Ni Pisani quemdam Fratrem Lucan. Ordinis Min. e carcere liberent, mandat, ut eos censuris Eccles. coerceant. (Ex secretioris Archivi Vatic. Regesto anni x. epist. 91.

  •  
    Anno 1225. die 4. Octobris.

  •  
    1225


  •  

    HONORIUS &c.

    Venerabili Fratri nostro a … Archiepiscopo, & Dilecto filio Abbati S. Pauli Pisan.

    In eo, quod audivimus, quemdam Ordinis Minorum in habitu suo cum quibusdam aliis ejusdem Ordinis Pisis inventumb pro Cive Lucan. a … Potestate, & Consiliariis Pisan. captum, & vinculis mancipatumc, iidem Potestas, & Consiliarii non immerito possunt, si res ita se habet, quod multum defecerint ab eorum sensu & virtute, notari. Licet enim prædictus Frater de civitate Lucan.d ducat originem; cum tamen pro amore Christi egressus de terra & cognatione sua, & eorundem Fratrum Religionem ingressus reliquerit seculum, & penitus abdicarit; non est jam dicendus ille, qui fuit; cum separatus a Mundo in virum alterum sit mutatus. Denique Potestas, & Consiliarii prædicti prospiciant, si cives tantæ civitatis deceat etiam hostes suos, qui sicut alii ad eos pacifice veniunt, in eadem civitate capere, ac detinere captivos; cum indignum soleat, quod quis in domo sua inhoneste tractet adversarium, reputari. Quia vero præfati Fratres, qui cum Spiritu Dei agantur, non sunt sub lege; nec alio debent quam divino jure censeri; & eorum defensio ad nos, & Romanam Ecclesiam dignoscitur pertinere; eisdem Potestati & Consiliariis districte nostris damus litterise in præceptis, ut eumdem Fratrem pro divina & nostra reverentia liberent; & cum Fratribus suis liberum abire permittant. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si dicti Potestas & Consiliarii mandatum nostrum neglexerint adimplere, vos eos ad id per censuram Ecclesiasticam appellatione remota compescatis.

    Datum Reate quarto nonas Octobris Anno Decimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXII., pp.23-24

  •  
    (a) Fratri nostro: Vitali de Martiis Pisano anno 1218. evecto, qui diu & usque ad annum 1253. Pisanam Metropolim moderatus est ex monumentis apud Ughellum to. 3. Ital. sac.
  •  
    (b) Pisis inventum: Ubi Ordo Minor. jam ab anno 1211. locum habebat a S. P. Francisco excitatum; estque primus Provinciæ Tusciæ, & caput Custodiæ sui nominis in antiquo Provinciali Ordinis apud Polychronicon, & Barthol. Pisanum Conform. xi.
  •  
    (c) Captum. et vinculis mancipatum: Ideo quod Bellum erat, & vetus discordia inter Pisanos, & Lucanos; hinc Fratrem Lucanum civem suspectum habuerunt Pisani, ne forsan civibus suis, quid Pisis ageretur, referret.
  •  
    (d) de civitate Lucana: In Tuscia, ubi Fratres nostri ab Ordinis exordio locum habebant, qui caput erat Custodiæ sui nominis in cit. Ordinis Provinciali.
  •  
    (e) Nostris damus litteris: Quæ fortasse non amplius extant.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151482 (bullarium-franciscanum-22), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151482 (mise à jour : 15/12/2020).