« bullarium-franciscanum-21 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Jubetur Episcopus Parisiensis liberare Fratres Minores a quorundam Prælatorum gravaminibus in Francia, ut privilegio celebrandi cum Altari Viatico uti possent. (Ex Regest. Vatic. num. 18., & Waddingo ad ann. 1225. num. 2. Regesti Pontif., ac in Firmamen. trium Ord. part. 2. Tract. 2. fol. 53. ex MSs. Trecen.

  •  
    Anno 1225. die 18. Septembris.

  •  
    1225


  •  

    HONORIUS &c.

    Venerabili Fratri Episcopo Parisiensi a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Non deberent Ecclesiarum Prælati, quibus religionem plantare convenit, & fovere; viros religiosos persequi; & eis super his maxime, quæ ad divinum cultum pertinent, obviare. Accepimus sane, conquerentibus dilectis filiis Ministris Ordinis Fratrum Minorum Franciæb, quod quidam Prælatorum Regionis illius occasione privilegiorum, quæ habere proponunt; aliqui vero suo dumtaxat arbitrio prædictis Fratribus inhibere præsumunt; ne ubi degunt, valeant secundum nostram indulgentiamc cum Altari Viatico solemnia celebrare Missarum, in eos, & hospites suos in majorem Apostolicæ Sedis injuriam, & contemptum excommunicationis sententiam promulgantes; quamquam præfati Fratres ab omni jure parochiali contineant manus suas. Quia verò debemus religiosas fovere partes, & maxime dicti Ordinis Fratres; qui relictis omnibus Christum sequuntur, pro eo pauperes, & in paupertate vivere continua eligentes; ac decet nos Apostolicas indulgentias conservare; Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus auctoritate nostra inhibeas generaliter Prælatis Regionis ejusdem, ne de cætero sic excommunicent dictos Fratres, & hospites eorundem; nec aliquo modo impediant, quominus Fratres ipsi dicta Indulgentia possint uti; quia non impune deinceps talia facerent; cum non possimus injuriam pauperum Christi, & servorum ejus inquietudinem æquanimiter sustinere.

    Datum Reate decimo quarto Kalendas Octobris, Pontificatus Nostri Anno Decimod.


  •  
    In eundem modum ad Episcopum Tornacen. In Belgio scripsit nonis Octobris hoc anno, teste Waddingo in Annal. ad hunc annum num. 27., habeturque diploma in firmamentis trium Ordinum Parisiis anno 1512. editis part. 2. Tract. 1. fol. x., cum jam paulo ante Pontifex eidem Episcopo Parisien. & Remensi Archiepiscopo alias litteras In his, quæ ad cultum &c: dedisset de eodem gravamine.

  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXI., p.23

  •  
    (a) Parisiensi: Bartholomæo, qui ab anno 1224. usque ad ann. 1227. sedit ex Gallia Christiana PP. Maurin. tom. 7.
  •  
    (b) Franciæ: Ex his perspicuum fit, plures jam Provincias in Francia Fratres Minores hoc anno habuisse; cum non Ministrum, sed Ministros Pontifex appellet; nisi Ministri nomine veniat hoc loco Guardianus.
  •  
    (c) Indulgentiam: Nempe Epistolam xvii. Quia populares &c. anno 1224. datam, & supra relatam.
  •  
    (d) Extat hæc epistola in 5. Compilatione decr. Honorii iii. a Cironio vulgata c. 7. de celebrat. Missarum.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151481 (bullarium-franciscanum-21), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151481 (mise à jour : 15/12/2020).