Général
-
Honorius III (1216-1227)
-
Episcopo Parisien. injungit, ut sinistram suæ concessionis interpretationem a nonnullis adinventam compescat, & Fratres Min. in exercitio privilegii conservet. (Ex Regesto Vatic. epist. 31. anni x., & in 5. Decret. Gregorii IX. tit. 33. de Privilegiis c. 30., atque in 5. Honorii Decret. compilat. cap. 6.
-
Anno 1225. die 28. Augusti.
-
1225
-
HONORIUS &c.
Venerabili Fratri … a Episcopo Parisien. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
In hiis, quæ ad cultum divinum facere dignoscuntur, non maligna, sed benigna potius esset interpretatio facienda. Unde mirari compellimur, quod cum Fratribus Minoribusb duxerimus indulgendum, ut ubicumque fuerint, sine parochialis juris præjudicio cum Altari valeant Viatico celebrarec: Quidam, sicut nuper fuit propositum coram nobis, nimis stricte interpretandod indulgentiam nostram asserere, quod per eam prædicti Fratres præter Episcoporum, Abbatum, & aliorum Prælatorum assensum facere hoc non possunt: propter quod eos celebrare juxta indulgentiam Apostolicam non permittunt. Cum autem, si res taliter se haberet, nihil eis conferret indulgentiae memorata, sine qua id Episcopis, & aliis Prælatis annuentibus liceret eisdem: fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus interpretatione hujusmodi reprobata; dum tamen ab aliis, quæ jure Parochiali proveniunt, se prorsus abstineant; datam eis sic licentiam celebrandi auctoritate nostra non differas publicaref; ita quod dicti Fratres aliquam ex indulgentia nostra videantur in hoc gratiam consecuti.
Datum Reate v. Kalendas Septembris Anno Decimog.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XIX., p.22
-
(a) Fratri: Bartholomæo anno superiori ad Parisien. Ecclesiam promoto, & anno 1227. ex hac vita sublato ex nova Gallia Christiana PP. Maurinorum to. 7. n. 77.
-
(b) Fratribus Minoribus: Ita quidem in 5. Honorii decret. compilatione a Cironio vulgata, sed in 6. Gregorii IX. additum est &
Fratribus Prædicatoribussine tamen nomine Episcopi, cui sit directa; & Gonzalez hoc loco notavit, reapse solisFratribus Minoribushac decretali epistola provisum fuisse: & sane abest a Bullario Ord. Prædicat. ut & sequens epistola Archiepiscopo Remen. data pro solis Minor. Fratribus. -
(c) Celebrare: Superiori videlicet epistola
Quia populares tumultus &c.anno 1224. scripta. -
(d) Nimis stricte interpretando: Cum ex auctore glossæ Principum privilegia non stricte, sed potius large sint interpretanda.
-
(e) Nihil eis conferret indulgentia: Atque adeo indulgentia non esset, ac privilegium, de cujus ratione est, ut prosit habenti.
-
(f) Non differas publicare: Ut omnibus innotescat; nec sit, qui excusatione se tueatur tale privilegium sibi ignotum fuisse.
-
(g) Post biduum easdem Pontifex litteras dedit & Archiepiscopo Remensi, ut sequitur, & forsan aliis; cum idem privilegium perpaucis Eccles. Prælatis prebaretur; nam & post 20. dies coactus est Pontifex alias eidem Episcopo Parisien. & paulo post Episcopo Tornacen. Non deberent Eccles. &c. super eodem argumento, ut infra, litteras emittere.