« bullarium-franciscanum-18 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Absolvit quemdam Presbyterum ab accusatione Religiosorum non juratorum. (Ex Archivo secretiori Vatic. in Regesto Pontif. anno 9. epist. 204., & ex 2. Decret. Gregorii IX. tit. 20. de Testibus c. 51. Nuper nobis &c.

  •  
    Anno 1225. die 1. Martii.

  •  
    1225


  •  

    HONORIUS &c.

    Venerabili Fratri a .... Episcopo Pennen. b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Nuper nobis A. presbytero supplicante, ut cum ipse Ordinem Fratrum Minorum causa probationis intrasset, ac exinde nulla facta Professione infra annum exisset, super hoc providere misericorditer dignaremur; tibi dedimus in mandatisc, ut, si res taliter se haberet, denuntiares ipsum ad regularem observantiam non tenerid. Dicto ergo Presbytero, & Fratre Joanne in partibus tuis Minorum Fratrum Custodee cum quibusdam aliis propter hoc in tua præsentia constitutis; dictus Custos ad probandum, quod idem Presbyter professionem fecisset, quosdam Ordinis sui testes induxitf, qui deposuerunt super hoc contradicente Presbytero non juratig. Unde præfatus Presbyter asserebat eorum testimonium nullum esse, prædicto replicante Custode, quod secundum Ordinis sui Regulamh jurare non poterant, nec debebant; sed eorum verbis simplicibus in hujusmodi standum erat: quare nobis humiliter supplicasti, ut quid agendum sit tibi, te redderemus nostris litteris certiorem. Nos ergo fraternitati tuæ breviter respondemus, quod nullius testimonio, quantumcumque religiosus existat, nisi juratus deposuerit, in alterius præjudicium debet credi.

    Datum Laterani Kalendis Martii Anno Nono.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XVIII., p.21

  •  
    (a) Fratri: Non Gualderico ex Ordine Carthusiano circa annum 1200. assumpto, ut Cironius, eumque sequutus Gonzalez conscripserunt; sed Gualterio ex Monacho Casinensi, & Abbate S. Bartholomæi in Carpineto anno 1217. promoto ex certis monumentis apud Ughellum to. 1. Ital. Sac.; ubi ostendit eum Pennen. Ecclesiam rexisse etiam post annum 1232.
  •  
    (b) Pennen.: in 5. collectione decret. Honorii iii. a Cironio publicata legitur Parmen., sed in 6. Gregorii IX. extat Pennen., quam lectionem amplectitur Cironius, & post eum Gonzalez: est autem Penna olim Vestinorum, nunc ulterioris Aprutii Civitas Episcopalis uni Romano Pontifici subjecta, & Hadriensi unita.
  •  
    (c) Dedimus in mandatis: Quæ tamen hodie non apparent saltem evulgata.
  •  
    (d) Observantiam non teneri: Juxta caput 2. Regulæ FF. Minorum: Finito vero anno probationis, recipiantur ad obedientiam promittentes vitam istam semper, & Regulam observare: & Bullam xv. hujus Pontificis anno 1223. editam: Fratrum Minorum continent Instituta, ut nullus ad professionem sui Ordinis, nisi per annum in probatione fuerit, admittatur: etsi interdum vel ætatis, vel dignitatis, vel alterius rationis causa relaxari in parte soleat probationis tempus, vulgo Novitiatus. De qua re Gonzalez in 3. tit. 31. de Regular. c. 16. Ad Apostolicam.
  •  
    (e) Minorum Fratrum Custode: Non Guardiano, ut Cujacius, & Cironius; neque Ministro Provinciali, ut Gonzalez interpretantur; sed proprie Custode in Regula FF. Minorum dignitate Guardianis superiore, sed Ministris inferiore. Porro Pennensis Provincia nunc Aprutii, ac S. Bernardini sex Custodiis constabat ex divisione Provinciarum Ordinis anno 1260. Narbonæ in generalibus Comitiis S. Bonav. Præside facta apud Waddingum ad eum annum n. 14., quarum 2. est Custodia pennensis 6. al. 8. Cœnobiis conflata ex veteri Provinciali Ordinis, seu Catalogo Provinciarum, Custodiarum, & Conventuum Ordinis apud auctorem Polychronici, & Bartholomæum Pisanum in Conform. xi. a Waddingo ad ann. 1399. n. 71. publici juris facto: hinc Pontifex recte dixit Fr. Joannem in partibus tuis, nempe diœcesi, & Custodia Pennensi Minorum Fratrum Custodem. Et falsum est, quod ait Gonzalez ex Rodriquez hos Custodes jam obsoletos esse; nam etsi verum in Roderici Min. Observ. Ordine, falsum tamen in nostro Minor. Conventual.
  •  
    (f) Quosdam Ordinis sui testes induxit: Quippe quod Religionis professio solemnis actus est; fieri propterea debet, uti reipsa fit, publice, & coram pluribus.
  •  
    (g) Non jurati: Testes enim juramento non Præstito minime probare, nec fidem facere, certum est apud juris consultos; antiquitus tamen Monachis, ac Religiosis jurare passim prohibitum erat; ut etiam notavit Gonzalez.
  •  
    (h) Secundum Ordinis sui Regulam. Expresse non habetur in ea, elicitur tamen ex cap. 1. Regula, & vita Fratrum Minorum hæc est, scilicet Domini nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare: porro in Evangelio Matthæi cap. 5. n. 34. Christus ait: ego autem dico vobis, non jurare omnino neque per Cælum, neque per terram &c. nihilominus ut & Waddingus in not. ad Opusc. S. Franc. to. 2., & ex cap. 12. Regulæ Fratrum tertii Ordinis S. P. Francisci, quiqusdam in casibus etiam Fratribus Minoritis jurare licet. Cum igitur ille Presbyter ex Fratribus noverit eos minime jurare posse; sciretque testimonium sine juramento in jure non probare; ausus est suam Religionis professionem pernegare; quam cum assereret Custos, seu plurium Cœnobiorum Præfectus cum pluribus aliis etiam Religiosis, inverisimile est non peractam fuisse illis præsertim temporibus.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151478 (bullarium-franciscanum-18), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151478 (mise à jour : 15/12/2020).