« bullarium-franciscanum-17 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Datur Fratribus potestas in suis Oratoriis, & locis celebrandi cum Viatico Altari. Ex Speculo Minorum tract. 1. part. 1. fol. 2. Firmamen. 3. Ordinum par. 2. tract. 1. fol. 10., & Waddingo in Annal. ad ann. 1224. n. 1., necnon Authore Collis Paradisi lib. 2. p. 2.)

  •  
    Anno 1224. die 3. Decembris.

  •  
    1224


  •  

    HONORIUS &c.

    Dilectis Filiis Fratribus Minorum Ordinis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quia populares tumultus, tanquam qui vestro adversantur proposito, fugientes, secretos recessus libenter appetitis; ut in sancta quiete liberius orationi vacare possitis: Nos attendentes orationum vestrarum suffragia plurimum opportuna; quoniam eo efficacior esse debet vestra intercessio apud Deum, quo perfecte viventes ejus digni estis gratia potiori. Considerantes vobis negandum non esse, unde nemini derogatur; dum vera exposcit religio, ut quæ sunt etiam de gratia speciali, vobis concedere debeamus; Devotioni vestræ, cum professi paupertatem sitis, pariter & amplexi, non temporale commodum, sed spirituale quærentes; auctoritate præsentium vestris inclinati precibus indulgemus, ut in locis, & Oratoriis vestris cum Viatico Altari possitis Missarum solemnia, & alia divina Officia celebrare, omni Parochiali jure Parochialibus Ecclesiis reservatoa. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Concessionis, & Indulti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Apostolorum Petri, & Pauli se noverit incursurum.

    Datum Reate iii. Nonas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Nonob.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XVII., pp.20-21

  •  
    (a) Reservato: Quodnam sit jus Parochiale hic non habetur, sed exponitur in aliis duobus diplomatibus Gregorii IX., & Innocentii IV. infra referendis.
  •  
    (b) Idem privilegium anno 1221. die 6. Maji concessum etiam Ordini Prædicatorum ex Bulla 24. Postulastis a nobis &c. Multis displicuit, ut insequentia diplomata ostendunt. Confirmarunt tamen Gregorius IX. anno 1228. 26. Maji, & Innocentius IV. an. 1243. die 7. Octobris per litteras Nos attendentes &c., ut & anno 1250. die 6. Martii Postulastis a nobis &c. ut infra.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151477 (bullarium-franciscanum-17), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151477 (mise à jour : 15/12/2020).