Général
-
Honorius III (1216-1227)
-
Prohibet egressum e Religione, egredientesque jubet, ut excommunicatos vitari, ac denunciari. (Ex Reges. Pontif. n. 163. apud Waddingum ad ann. 1223. n. 19., & Authorem
Collis Paradisilib. 2. pag. 3. -
Anno 1223. die 18. Decembris.
-
1223
-
HONORIUS &c.
Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, & Episcopis; & dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Archidiaconis, Decanis, & aliis Ecclesiarum Prælatis, ad quos Litteræ istæ pervenerint, Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Fratrum Minorum continent Institutaa, ut nullus ad Professionem sui Ordinis, nisi per annum in probatione fuerit, admittatur; ne fortè altiora se quærens, retro tandem respiciat, tanquam in commotionem dederit pedem suum: sed & nulli ejusdem Ordinis Fratrum post factam Professionem Ordinem ipsum relinquere; nec relinquentem alicui liceat retinere. Nosque Prioribusb, & Custodibus Fratrum ipsorum concessimusc, ut in discedentes liceat, donec resipuerint, ecclesiasticam exercere censuram: quia cum probati fuerint, nullus locus est pœnitudini, quam alias posset levitatis occasio excusare. Nunc autem non sine admiratione accepimus, quod sicut relatum est Nobis, cum prædicti Priores, & Custodes taliter discedentes excommunicationi subjiciunt, hos aliqui vestrum tanquam excommunicatos evitare non curant: unde illos magis obstinari contingit, & dictorum Fratrum Religionem, & Ordinem infamari. Quia verò, etsi universis liberum fit in vovendo arbitrium, nec necessitas in votis locum habeat, sed voluntas; usque adeo tamen solutio necessaria est post votum, ut non sine propriæ salutis dispendio alicui resilire liceat ab iis, quæ sponte, ac solemniter repromisit. Quare nemo mittens manum ad aratrum, & respiciens retro aptus est Regno Dei. Ananias, & Saphira, qui abiere retrorsum, Sancto Spiritui mentientes a conspectu Apostolorum Principis mortui scribuntur successivè delati: Universitatem vestram monemus, & hortamur in Domino per Apostolica scripta mandantes, quatenus ne quis vestrum in peccatis suis moriatur, & ut Ordo hujusmodi detractioni subjaceat, sit occasio; discedentes post professionem ab eis, præsertim excommunicatione notatos ab ipsis, evitetis omnino, quos etiam, cum ab eisdem Prioribusd, & Custodibus fueritis requisiti, excommunicatos nuntiare curetis; ut cum se demum cognoverint inter homines vivere, ac humano carere solatio, ad Ordinem suum, reddendo Deo votum, quod in ejus susceptione devoverant, revertantur.
Datum Laterani xv. Kalendas Januarii. Pontificatus Nostri Anno Octavoe.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XV., pp.16-20
-
(a) Instituta: Nempe Regula cap. 2., ut in superiori Bulla
xiv. -
(b) Prioribus: idest Ministris, ut & in superiori Bulla cap. 2., & in illa Innocentii IV. ejusdem tenoris.
-
(c) Concessimus: Videatur supra
Bullav., quam & confirmavit Innocentius IV. anno 1247. iisdem verbis. -
(d) Prioribus: idest Ministris, ut supra.
-
(e) Hanc decretalem innovarunt Gregorius IX. anno 1227. 15. Maji, & Innocentius IV. anno 1247. 24. Aprilis iisdem verbis.