Général
-
Honorius III (1216-1227)
-
Committitur Fratrum Prædicatorum, & Minorum, Militiæque S. Jacobi Prioribus cognitio, provisioque expostulationis Universitatis Ulyssipponensis adversus Episcopum, Prælatosque suos (Ex
RegestoPontificio n. 323., &Waddingoad annum 1222. n. 36., Ordinisque PrædicatorumBullariotom. 7. Bul. 39. Honoriiiii.ex MS. Cod. Parisien. Cœnobii SS. Annunciationis ad S. Honoratum; atque Annal. Eccles.Bzoviiad hunc annum.) -
Anno 1222. die 29. Martii.
-
1222
-
HONORIUS &c.
Dilectis Filiis Ordinis Prædicatorum, Fratrum Minorum, & de Sanctis a Militiæ S. Jacobi b Prioribus Ulixbonensis Diœcesis salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ex parte Universitatis Ulixbonensis, & ejusdem Diœcesis Nobis est oblata querela, quod Venerabilis Frater Noster N. Episcopusc, & Prælati tam Civitatis, quam Diœcesis Ulixbonensis non absque vitio avaritiæ compellunt eosdem tertiam partem, vel certum quid de bonis suis ipsorum Ecclesiis relinquere in ultima voluntate; quibus etiam, si cupiditati eorum non satisfecerint, Ecclesiastica denegant Sacramenta; unde Universitas ipsa Nobis humiliter supplicavit, ut cum liberè debeant, pravis cessantibus exactionibus, & extorsionibus importunis, Ecclesiastica Sacramenta conferri; quamquam a laicis conservanda sit consuetudo laudabilis erga Sanctam Ecclesiam pia devotione Fidelium introducta; providere super hoc dignaremurd. Ideoque discretioni vestræ per Apostolica Scripta mandamus; quatenus vocatis, qui fuerint evocandi, authoritate nostra illud fieri jubeatis, quod secundum Deum, & Institutiones Canonicase videritis expedire. Quod si non omnes interesse poteritis, unus vester ea nihilominus exequaturf.
Datum Anagniæ iv. Kalendas Aprilis Pontificatus Nostri Anno Sexto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°IX., p.9
-
(a) Et de Sanctis: Reponimus de Sanctir. Oppido Diœcesis Ulyssiponen. olim
Scalabisdicto, nunc Santarena vulgo, aS. Irenæcorpore illuc miraculose per Tagum delato; ubi Fratres Minores ab exordio Ordinis locum habuerunt, qui est 2.CustodiæUlyssiponen. ex Catalogo apud Pisanum Conform.xi.: Scribit enim Bzovius in Annal. Eccles. ad hunc annum, Pontificem die xi. Kal. Aprilis:Priori Prædicatorum Sanctaren. Diœcesis Ulyssipon.mandasse id, quod postmodum iv. Kal. Aprilis ei adjunctis Minorum, & Militiæ S. Jacobi Prioribus continet præsens epistola. -
(b) Militiæ S. Jacobi: Leg. & Militiæ S. Jacobi dictæ de Spatha in Hispania contra Saracenos circa annum 1160. pro Christianorum defensione institutæ.
-
(c) Episcopus: Alvarus, ex Angelo Manrique in Annal. Cistercien. tom. 4. ad ann. 1223. cap. 4. n. 8.
-
(d) Dignaremur: Fere idem ad Concilium Lateranen.
iv.Anno mccxv. est delatum, cap. 66. -
(e) Canonicas: Nimirum cap. 66. Concilii Lateranen. proxime memorati; estque etiam ex 5. Decret. tit. 3. de Simonia c. 42.
Ad Apostolicam audientiam. -
(f) Hæc Epistola latuit Card. Aguirre in sua Conciliorum, & Epistolarum pro Hispania collectione.