Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Guilelmum Emergani ord. Min. ecclesiae Chissamen. seu Kissamen. (Kisamos in ins. Creta) praeficit in episcopum.1
-
1349, iunii 17, Avinione.
-
1349
-
Dilecto filio Guillelmo Emergani electo Kissamen.
Ecclesiarum omnium regimini etc. Dudum siquidem vacante ecclesia Kissamen. pro eo, quod nos venerabilem fratrem nostrum Nicolaum Vestan. tunc Kissamen. episcopum,a licet absentem, ... ad Vestan. ecclesiam tunc vacantem duximus transferendum etc., nos ... ad provisionem ipsius ecclesiae Kissamen. celerem et felicem paternis et sollicitis studiis intendentes ... post deliberationem, quam super his cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, sacrae theologiae magistrum, in sacerdotio constitutum, cui de religionis zelo, vitae munditia, honestate morum, prudentia spiritualium et temporalium providentia aliisque grandium virtutum meritis apud nos laudabilia testimonia perhibentur, convertimus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus diligenti meditatione pensatis de persona tua praefatae Kissamen. ecclesiae de dictorum fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo etc. Datum Avinione XV kalendas iulii anno octavo.
In eumdem modum archiepiscopo Creten. et capitulo eccl. Kissamen.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°515., pp.-234
-
Reg. Vat. t. 195 (Clem. VI a. 8, l. 3, p. 1), ep. 16; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 60. Cfr. infra n. 533.
1 -
(a) Ex ord. Min.; cfr. supra n. 514.