Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Eidem ministro generali indulget, ut illis fratribus sui ordinis, qui ad regularem vitam reduci nequeunt, concedat licentiam se transferendi ad alios ordines.1
-
1349, iunii 8, Avinione.
-
1349
-
Dilecto filio ministro generali ord. fratrum Min.
Exigunt tuae devotionis et religionis merita, ut in iis, quae tibi et ordini tuo utilia fore noscuntur, votis tuis, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Cum itaque, sicut pro parte tua et dilectorum filiorum capituli generalis tui ordinis nobis exhibita petitio continebat, interdum contingat suasione perversa aliquos de ordine tuo fore adeo incorrigibiles et rebelles, quod secundum constitutiones tui ordinis reduci nequeunt ad regularia documenta, nos tibi et eidem ordini volentes super hoc paterna sollicitudine providere, tuis in hac parte supplicationibus inclinati, discretioni tuae, ut eosdem incorrigibiles atque rebelles, quod se possint ad religionem aliam approbatam licite transferre, licentiam concedere valeas, plenam et liberam auctoritate apostolica tenore praesentium concedimus facultatem. Praesentibus post quinquennium minime valituris. Datum Avinione VI idus iunii anno octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°507., pp.230-231
-
Reg. Vat. t. 194 (Clem. VI a. 8, l. 2), f. 350, ep. 1034.
1