« bullarium-franciscanum-4609 »


Général

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Episcopo Caturcen. mandat, ne fratres Erem. s. Aug. Caturcen. versus monasterium Clarissarum eiusdem civitatis conventum suum ampliare permittat.1

  •  
    1343, augusti 13, apud Villam novam.

  •  
    1343


  •  

    Venerabili fratri [Bertrando] episcopo Caturcen.

    Dudum pro parte dilectorum filiorum ‥ prioris et fratrum domus ordinis Eremitarum s. Augustini Caturcen. nobis exposito, quod locus eorum, quem in civitate Caturcensi habebant, pro custodia et clausura dictae civitatis necessarius existebat et quod propterea in eo vacare ad votum divino cultui non valebant, ac supplicato nobis, ut eis in civitate praedicta vel eius parte recipiendi alium locum congruum illumque aedificandi et se ad ipsum transferendi licentiam concedere dignaremur, nos ipsorum supplicationibus inclinati, ipsis, ut praedictum locum congruum libere recipere illumque aedificare et construere cum ecclesia seu oratorio, domibus et aliis necessariis ac congruentibus officinis seque ad praefatum locum alium congruum transferre licite possent perpetuo inibi Domino servituri (iure tamen parochialis ecclesiae et cuiuslibet alterius semper salvo, quibusvis privilegiis, indulgentiis et litteris monialibus seu sororibus ordinis s. Clarae etiam super distantia cannarum ab aliis religiosorum Mendicantium locis vel quibusvis aliis ab apostolica sede concessis et fel. rec. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri prohibitione ac aliis constitutionibus contrariis nequaquam obstantibus) plenam et liberam licentiam per nostras certi tenoris litteras duximus concedendum. Nuper vero dilectarum in Christo filiarum ‥ abbatissae et conventus monasterii s. Clarae Caturcen. ordinis eiusdem sanctae petitio nobis exhibita continebat, quod ipsi prior et fratres praetextu licentiae supradictae quendam locum per quadraginta cannas a dicto monasterio non distantem contra privilegia apostolica eis indulta receperunt et illuc sese subito transtulerunt, et iam intendunt et volunt ac procurant se versus dictum monasterium ampliare ac quosdam hortos habere, quos si haberent inter ipsos priorem et fratres ac abbatissam et conventum non esset distantia nisi de quadam via publica intermedia amplitudinis trium cannarum vel circa: ex qua propinquitate multa scandala et multae turbationes ac contentiones iam incipiunt et maiora timentur, si dicti prior et fratres ibi remaneant, provenire. Quare praefatae abbatissa et conventus nobis humiliter supplicarunt, ut providere ipsis de opportuno in hac parte remedio dignaremur. Nos igitur paci et tranquillitati abbatissae et conventus praedictarum providere ac scandalorum et contentionum praedictorum materiam tollere salubriter intendentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, fraternitati tuae, de qua in hiis et aliis plenam in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus eosdem priorem et fratres remanere, stare vel locum aliquem recipere aut se versus locum dictarum abbatissae et conventus dilatare seu extendere, quin ad minus sit inter utrorumque ipsorum fratrum ac abbatissae et conventus loca praedicta medietas distantiae cannarum in eisdem privilegiis concessae sororibus supradictis, aliquatenus non permittas; et si contra hoc actum sit vel imposterum fiat, ad medietatem huiusmodi distantiae reduci facias indilate: contradictores etc.; non obstantibus praefata concessione nostra ipsis priori et fratribus facta, quam eis usque ad medietatem distantiae dictarum cannarum dumtaxat declaramus et volumus suffragari etc. Datum apud Villam novam Avinionensis dioecesis idus augusti anno secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°219., p.131

  •  
    Reg. Vat. t. 162 (Clem. VI a. 2, l. 6), f. 68, ep. 53. Cfr. infra n. 292.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156522 (bullarium-franciscanum-4609), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156522 (mise à jour : 26/01/2021).