Général
-
Clément VI (1342-1352)
-
Ianibech imperatorem Tartarorum monet, ut ad instar progenitorum suorum christianos in suo imperio degentes habeat commendatos.1
-
1343, iulii 24, apud Villam novam.
-
1343
-
Magnifico principi Ianibech imperatori Tartarorum illustri Deum verum, qui omnia creavit de nihilo, devote cognoscere, diligere et timere.
Ad sedem apostolicam saepius extitit multorum relatibus fide dignis perductum, quod progenitores tui Tartarorum imperatores ex innata et a Deo sibi inspirata clementia Christianos in tuo degentes imperio tractare praeteritis temporibus favorabiliter et humaniter curaverunt, eos tam divinae pietatis intuitu quam reverentia dictae sedis pie manutenendo et confovendo in suis libertatibus ac ab oppressionibus indebitis, violentiis et iniuriis defendendo, permittendo quoque sacerdotes catholicos divina ibidem celebrare officia ac ministrare sacramenta ecclesiastica et tam christianis populis quam aliis audire volentibus praedicare libere verbum Dei. Propter quod sedes ipsa et praedecessores nostri Romani pontifices, ex his gaudii et exultationis rore perfusi, nuncios imperatorum ipsorum quandoque venientes ad sedem eamdem receperunt placabiliter eosque gratiis et favoribus praevenerunt, regratiatorias, directivas et amicabiles litteras plerumque praefatis imperatoribus dirigendo. Et licet praemissa saepe laeta mente audiverimus, dum status inferior nos haberet, nunc tamen ad apicem summi apostolatus assumpti divina gratia favente, eis tam per dilectum filium Eliam de Hungaria ordinis Minorum illis in laboribus diutius conversatum quam alios fide dignos in nostra praesentia commendabiliter et laudabiliter recensitis, exinde tanto amplius exultavimus, quanto curam Christianorum omnium ex iniuncto nobis desuper apostolicae servitutis officio magis conspicimus imminere: sperantes in eo, qui nunquam cessat a benedictionibus gratiarum, quod tu laudabilia progenitorum tuorum praedictorum vestigia imitando super his erga Christianos eosdem exuberare favores et gratias huiusmodi non cessabis. Tuam siquidem credimus magnificentiam non latere, quod in terris et ditionibus nonnullorum carissimorum in Christo filiorum nostrorum regum christianorum innumera Saracenorum et aliorum, qui fidem christianam non colunt, millia commorantur, qui ab eisdem regibus tolerantur et confoventur ac ab iniuriis et oppressionibus quorumlibet defenduntur, nec aliquis Saracenorum ipsorum et fidem eamdem non colentium vi, metu vel violentia ritum suum abnegare aut fidem christianam suscipere cogitur, sed, si ad eam venire sponte et libere voluerit, favorabiliter recipitur et benigne. Rogamus itaque celsitudinem tuam et hortamur, quatenus praefatos christianos in tuo praedicto commorantes imperio ad instar eorumdem progenitorum tuorum habeas commendatos, ipsos defendendo ab iniuriis et oppressionibus indebitis quibuscumque sacerdotesque permittendo praedictos divina officia peragere proponereque libere quibusvis audire volentibus verbum Dei. Nos autem nuncios tuos et litteras, si ad nos miseris, recipiemus favorabiliter et libenter ac ea, quae pro parte tua coram nobis exponere curaverint, audiemus, tibique viam charitativis et benignis monitis, si audire volueris, ostendemus, per quam tibi gratia in praesenti vita dabitur abundanter a Domino et tandem post decursum vitae ipsius aeternae felicitatis gaudia mereberis adipisci. Datum apud Villam novam Avinionensis dioecesis IX kalendas augusti anno secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°214., pp.-129
-
Reg. Vat. t. 137 (secr. Clem. VI, a. 2), ep. 182; Wadd. l. c. ad a. 1343, n. 2. Iste Ianibech non alius esse videtur atque ille Tynybech, de quo supra pag. 79 not. 1.
1