« bullarium-franciscanum-4509 »


Général

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Regi Siciliae, qui supplicationem Philippi de Maioricis, uxoris suae fratris, de regula et testamento s. Francisci litteraliter profitendis et observandis exaudiri petiit, exponit rationes, ob quas id concedi nequeat.1

  •  
    1340, augusti 8, Avinione.

  •  
    1340


  •  

    Carissimo in Christo filio Roberto regi Siciliae illustri.

    Missus nuper ad praesentiam nostram pro parte regia venerabilis frater noster Paulus episcopus Fulginaten. nobis regias praesentavit litteras, per quas quamdam petitionem Philippi de Maioricis infrascriptam exaudiri per nos et eidem episcopo super exponendis nobis ex parte regia fidem petiit credulam regalis serenitas adhiberi. Quos quidem episcopum et litteras affectu solitae benignitatis consideratione mittentis recepimus, et quae ipsae continebant litterae ac idem episcopus explicare voluit, pleno collegimus intellectu. Habebat namque series petitionis eiusdem, quod beatus Franciscus brevem regulam edidit, quam, sicut in ea et testamento suo sibi ut asseruit a Domino revelato scripsit, intentionem suam super hoc explicando, ad litteram observavit et voluit a suis fratribus observari. Et cum idem Philippus et nonnulli tam ordinis fratrum Minorum quam alii cupiant, ut eadem describit petitio, eumdem ordinem fratrum Minorum sub observatione litterali dictae regulae profiteri haecque propter innumera impedimenta complere non possint, supplicat nobis idem Philippus, ut tam sibi quam aliis, qui sunt vel infra annum erunt huiusmodi propositi, professionem faciendi praedictam et regulam eamdem ut praemittitur observandi, sic quod nullus de ordine praedicto vel extra valeat super his impediri, concedere licentiam dignaremur.

    Profecto, fili carissime, multis causis rationabilibus, quarum aliquas tibi providimus tenore praesentium explicandas, nequaquam meretur eadem petitio ad effectum exauditionis admitti. Primo quidem, quia iam dudum eadem petitio tempore fel. rec. Ioannis papae XXII praedecessoris nostri, in suo consistorio proposita et deliberatione plenaria praehabita super ea, extitit penitus denegata. Quod autem sic provide in consistorio factum est, nec consuevit nec debet faciliter retractari. — Rursus certum est, quod super regula praedicta, ut professores eiusdem secundum qualitates et diversitates temporum possent sub ea virtutum Domino salubrius famulari, per praedecessores nostros Romanos pontifices cum multa maturitatis providentia nonnullae salubres et utiles ordinationes et declarationes ad instantias et supplicationes fratrum eiusdem ordinis sancitae fuerunt, quibusdam ex eis per modum constitutionis perpetuae in constitutiones eorumdem praedecessorum nihilominus collocatis: quae quidem ordinationes et declarationes, si concederetur dicta petitio, sic procul dubio turbarentur, quod ab ordine praedicto, in quo dissensiones, odia et schismata nimis hactenus suscitare studuit hostis humani generis et suscitare continue non desinit, pacis et caritatis unitas exularet, nosque, qui religiones in vinculo pacis et caritatis tenemur et cupimus confovere, dici possemus, quod absit, actores dissipationis et discordiae Minorum ordinis supradicti. — Et ulterius, cum per sedem praedictam approbatae solum quatuor religiones Mendicantes existant, si concederetur, quod petitio praedicta subiungit, esset quintam religionem concedere Mendicantem, quod his temporibus fieri, sicut credimus, non expedit neque decet. Et nihilominus nos religionem eorumdem fratrum Minorum approbatam per sedem praefatam reprobare per concessionem alterius videremur, quod esset inter fratres seminare discordiam, absque magnis et gravibus periculis, scandalis et dispendiis non sedandam. — Et cum memoratus Philippus subiungat in petitione praedicta, quod impedimenta sunt innumera, quibus ipse et sui sequaces alii nequeunt dictam regulam profiteri litteraliter et etiam observare: si nos impedimenta tolleremus huiusmodi, notari possemus forsitan magis favere religioni constituendae de novo quam alii, sicut praetactum superius, ab antiquis temporibus approbatae; quod nequaquam rationi convenit nec decentiae congruit status nostri. — Sequeretur insuper aliud scandalum et periculum nimis durum, quia multi fratres tam illius quam aliorum ordinum, dum a suis praelatis et superioribus per viam debitae correctionis vel alias secundum eorumdem instituta ordinum tangerentur, ad effugiendum correctionem et disciplinam sui ordinis regularem possent, si concederetur petita licentia, in suarum animarum dispendium et proprii ordinis confusionem et opprobrium ad illum novum ordinem fictitie vel alias se transferre: sicque multis, qui nunc etiam vix instigante illo, qui saluti humanae invidet, refrenari valent a suis inordinatis moribus, seipsos decipiendi et evagandi damnabiliter materia per viam huiusmodi praestaretur.

    Denique, quamquam praemissa et alia multa, quae dici possent circa haec, non obstarent, adhuc tamen in personam dicti Philippi non potest decenter, quod petitur, a nobis et sede praefata concedi. Notorium quidem est et per mundum sic communiter, proh dolor! divulgatum, quod nullo potest tergiversatione celari, quod idem Philippus sectae Beguinorum per sedem reprobatae praedictam, in qua diversi Beguini sectae sectatores eiusdem reperti sunt haeretici manifesti, promotor, defensor, rector et conservator extitit, etiam post reprobationem praedictam, illam contra determinationem et declarationem sedis praedictae auxiliis, consiliis, praedicationibus et sermonibus quandoque publicis quantum potuit nihilominus fulciendo. Et his nequaquam contentus tam contra praefatum Ioannem papam XXII praedecessorem nostrum quam sedem praedictam multa enormia et haeretica quamvis mendosa et falsa, laxata suis labiis licentia, publice asseruit et etiam praedicavit interdum. Ex quibus, uti de aliis taceatur ad praesens, se rebellem sedi praedictae ac de labe pravitatis haereticae suspectum vehementer reddidit vel respersum; nec audimus adhuc, quod ipse signa praetendat poenitentiae super his et reconciliari aut reuniri petierit, relictis erroribus huiusmodi, unitati ecclesiae sanctae Dei.

    Ex praemissis autem et aliis multis, quorum esset prolixa narratio, si recitarentur per singula, petitioni praedictae sine laesione honoris Dei et ecclesiae sanctae suae ac nostrae remorsu conscientiae nec valemus annuere nec debemus. Attende igitur, fili dilectissime, quod, cum sis princeps prudentissimus, Deo devotus et ecclesiae, non decet sinceritatem tuam regiam nec tuis honori expedit et saluti, ut in terris tuis homines aliqui dictae sedi rebelles aut notati vel suspecti de haeresi foveantur vel quomodolibet tolerentur: super quo regalis circumspectio adhibere procuret quaesumus diligentiam operosam etc. Datum Avinione VI idus augusti anno sexto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°123., p.77

  •  
    Reg. Vat. t. 135 (secr. Ben. XII a. 6), ep. 143; Wadd. l. c. ad a. 1340 n. 14. Cfr. huius op. t. V n. 891 et 894. — Ille Philippus erat patruus Fernandi iun. de Maioricis, qui ipse, quum adhuc puer esset, inductus est ad emittendum votum intrandi ordinem fratrum Minorum et observandi ad litteram regulam et testamentum s. Francisci (secundum opinionem illius Philippi?). Cfr. supra pag. 22 n. 40.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156422 (bullarium-franciscanum-4509), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156422 (mise à jour : 26/01/2021).