« bullarium-franciscanum-4391 »


Général

  •  
    Benoît XII (1334-1342)

  •  
    Galthero de Divione ord. Min. concedit plenam peccatorum remissionem in mortis articulo semel per confessarium ipsius sibi impertiendam.1

  •  
    1335, martii 27, Avinione.

  •  
    1335


  •  

    Dilecto filio Galthero de Divione ordinis fratrum Minorum professori.

    Personam tuam paterna diligentes in Domino caritate petitionibus tuis libenter annuimus, illis praesertim, quas ex affectu tuae devotionis procedere tuamque salutem respicere intuemur. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati, ut confessor tuus, quem duxeris eligendum, omnium peccatorum tuorum, de quibus corde contritus et ore confessus fueris, semel tantum in mortis articulo, eam plenam remissionem, quam Romani pontifices consueverunt interdum per speciale privilegium personis aliquibus impertiri, quatenus claves ecclesiae se extendunt et gratum in oculis divinae maiestatis extiterit, auct. apost. concedere valeat, devotioni tuae tenore praesentium indulgemus: sic tamen, quod idem confessor de hiis, de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda, eam tibi per te, si supervixeris, vel per alios, si tunc forte transieris, faciendam iniungat, quam tu vel illi facere teneamini, ut praefertur. Et ne, quod absit, propter huiusmodi gratiam reddaris proclivior ad illicita imposterum committenda, volumus, quod, si ex confidentia remissionis huiusmodi aliqua forte committeres, quoad illa praedicta remissio tibi nullatenus suffragetur. Nulli ergo etc. Datum Avinione VI kalendas aprilis anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°5., p.7

  •  
    Reg. Vat. t. 119 (Ben. XII, a. 1, p. 1, ep. 581). Cfr. huius op. t. V, n. 1020.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156304 (bullarium-franciscanum-4391), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156304 (mise à jour : 26/01/2021).