« bullarium-franciscanum-4296 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Mandat archiepiscopo Neapolitano, ut Andream de Perusio ord. Min. in studio Neapolitano ad magisterium in theol. facultate promoveat.1

  •  
    1332, septembris 15, Avinione.

  •  
    1332


  •  

    Venerabili fratri ‥ archiepiscopo Neapolitano.

    Relatione percepimus fide digna, quod dilectus filius Andreas de Perusio ordinis fratrum Minorum adeo in sacrae theologiae facultate studendo et legendo laudabiliter divina sibi gratia suffragante profecit, quod ad recipiendum in eadem facultate magisterii honorem idoneus reputatur. Nos igitur... fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus eumdem Andream, si per diligentem examinationem magistrorum et aliorum virorum expertorum in facultate praedicta, super quo tuam conscientiam onerare intendimus, ad huiusmodi magisterii honorem idoneus valeat reperiri, ad eiusdem magisterii statum in studio Neapolitano (non obstante, quod forsan in eodem studio magistri promoveri non consueverunt in facultate iam dicta) studeas servatis solemnitatibus, quae circa promotionem magistrorum in dicta facultate servari et adhiberi sunt solitae, promovere. Datum Avinione, XVII kalendas octobris, anno decimo septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°993., pp.533-534

  •  
    Reg. Vat. t. 105, ep. 1254; Chart. Univ. Paris. t. II, n. 946.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156209 (bullarium-franciscanum-4296), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156209 (mise à jour : 26/01/2021).