« bullarium-franciscanum-4212 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Mittit Geraldo ord. Min. ministro generali nonnullas litteras, quae ad capitulum generale Perpiniani congregandum pertinere videntur.1

  •  
    1331, maii 27, Avinione.

  •  
    1331


  •  

    Geraldo fratrum ordinis Min. generali ministro.

    Discretioni tuae nonnullas nostras dirigimus litteras, quas designat rubrica cedulae interclusae. Volumus itaque, quod illarum attentis tenoribus eas executioni studeas provide demandare. Ceterum super aliis, quae insinuare curavit tua prudentia, tibi rescribit de nostra conscientia venerabilis frater noster Bertrandus episcopus Tusculanus. Datum [Avinione,] VI kalendas iunii, anno quintodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°910., pp.498-499

  •  
    Reg. Vat. t. 116, f. 32, ep. 168. — Istae « nonnullae litterae », de quibus in hac bulla sermo est, ad capitulum generale Perpiniani tempore Pentecostes a. 1331 congregandum pertinuisse videntur. De quo capitulo legimus in illo cod. Vat. 4010 f. 212 haec: « Frater Geraldus Oddonis in generalem ministrum Parisius per electores illegitimos a. 1329 electus sequens generale capitulum Assisii ad triennium assignavit; sed postea de mandato domini Ioannis, ut per suas litteras asseruit, ad duos annos terminum abbreviavit et locum dicti capituli in Perpiniano in provincia Provinciae assignavit. Michael autem de Caesena, cum a pluribus in sacra pagina magistris et aliis notabilibus dicti ordinis fratribus litteras recepisset, per quas induci videbatur, ut ad unitatem ecclesiae et ordinis, a qua dicebatur aversus, accedere festinaret, misit fratribus in Perpiniano pro generali capitulo congregandis litteras excusatorias et etiam monitorias seu exhortatorias, formam, quae sequitur, continentes: Universis fratribus ordinis Minorum in proximo futuro festo Pentecostes in Perpignano congregandis frater Michael ordinis fratrum Minorum generalis minister et servus. Litteras plurium magistrorum in sacra pagina aliorumque notabilium fratrum ordinis beati Francisci tam de Parisius quam de partibus aliis me noveritis recepisse, per quas me inducere videbantur, ut ad unitatem sanctae Romanae ecclesiae ac dicti ordinis, a qua me dicebant aversum, accedere festinarem. Quibus litteris explicando veritatem facti per ordinem duxi praesentibus sic breviter respondendum, videlicet quod, cum anno Domini MCCCXXVIII una cum fratribus Raymundo tunc procuratore dicti ordinis, Petro de Prato tunc ministro provinciae s. Francisci et Laurentio tunc bachalario in conventu Avinionis essem in domini Ioannis praesentia constitutus, post multa ibidem dicta idem dominus Ioannes dixit et asseruit pluries, litteram sive determinationem, quam generale capitulum et fratres dicti ordinis olim Perusii congregati concorditer fecerant, fore haereticam, in qua littera firmiter asserebant et universis fidelibus Christi intimabant in haec verba, videlicet: Dicimus, quod dicere... dixit et asseruit haereticam. Quae determinatio fuit etiam ab omnibus magistris et bachalariis in sacra pagina de Parisius et de Anglia dicti ordinis approbata et universis christifidelibus destinata, sicut de praedicta determinatione capituli patet per litteras generalis ministri et omnium magistrorum et bachalariorum in sacra pagina in dicto generali capitulo praesentium et quorundam ministrorum provincialium dicti ordinis sigillis et subscriptionibus roboratas; et de approbatione aliorum magistrorum de Parisius et de Anglia constat per alias litteras ipsorum sigillis et subscriptionibus communitas. Quod autem dictus dominus Ioannes pluries dixerit et asseruerit, dictam litteram sive determinationem generalis capituli fore haereticam, patuit et patet per litteras dictorum fratrum Raymundi, Petri et Laurentii subscriptione vallatas; quod etiam reputaverit et firmiter tenuerit, teneat et doceat, haereticum esse censendum asserere, Christum et apostolos non habuisse aliqua iure proprietatis et dominii in speciali et in communi, et quod usus rerum usu consumptibilium non potest a proprietate et dominio separari, et quod, quicunque scienter verbo vel scripto contrarium asseruerit, tamquam rebellis et contumax ecclesiae habeatur, et alia plura contra sacram scripturam, per quae dictam determinationem ecclesiae et praedicti capituli generalis et regulam et religionem s. Francisci, quantum in se est, facit haereticam et schismaticam et destruit et confundit: patet aperte per statuta per ipsum dominum Ioannem facta et per mundum publice divulgata, quorum primum incipit Ad conditorem, secundum Cum inter nonnullos, tertium Quia quorundam. Quam ob rem, intendens, dictam assertionem praefati domini Ioannis manifeste adversari doctrinae catholicae et sanctae matris ecclesiae ac perfectioni ordinis saepedicti et quod per eam dictam determinationem ecclesiae et capituli, quantum in se est, haereticabat ac per consequens omnes illos, qui consenserunt in ipsam, haereticos faciebat, primo in eius praesentia constitutus in facie sibi restiti ad instar Pauli, qui Petro in facie restitit, cum gentes induceret ad iudaizandum et a veritate evangelii recedendum, sicut ipse testatur ad Gal. cap. 2, et asserui dictam determinationem et litteram capituli generalis non esse haereticam sed catholicam et cum determinatione ecclesiae concordare; et ipse me in sua curia statim post dictam resistentiam arrestavit. Ego vero ex hiis, quae dixerat et fecerat contra me, ac ex aliis probabilibus coniecturis manifeste agnoscens, quod ipse dominus intendebat me compellere ad abnegandam dictam determinationem capituli generalis, in Avinione adhuc existens, zelo fidei catholicae et dictae religionis accensus, habito prius magno et maturo consilio, ab ipso domino Ioanne et a dicta eius assertione et arrestatione infra tempus legitimum meo nomine et omnium fratrum mihi adhaerentium et adhaerere volentium ac dicti ordinis, secundum quod tradunt canonicae sanctiones, ad sanctam Romanam ecclesiam catholicam et apostolicam appellavi: et sic ab ipsius domini Ioannis obedientia et communione recessi — ad instar catholicorum et approbatorum virorum de clero Romano, qui ab obedientia et communione Anastasii papae deviantis a veritate fidei, quam ecclesia determinaverat, recesserunt, prout in canone XIX di. cap. Anastasius legitur et habetur, et ad instar sanctorum Athanasii, Eusebii et aliorum sanctorum, qui ab obedientia Liberii papae, et s. Hilarii Pictavensis episcopi, qui ab obedientia Leonis papae ex causa simili recesserunt. Et quia ipse dominus Ioannes me et sequaces meos persequebatur ad mortem, sicut notorium et manifestum existit, ideo iuxta consilium Christi dicentis: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, ad civitatem Pisarum me transtuli et ibi una cum magistris in sacra pagina et aliis notabilibus fratribus dicti ordinis mihi adhaerentibus dictam appellationem publicavi et etiam ab ipso domino Ioanne et dictis eius gestis et statutis per eum et ab omnibus aliis per eum factis contra me et mihi adhaerentes iterum ad sanctam Romanam ecclesiam publice et solemniter appellavi (cfr. supra p. 341 not. 5, p. 346 not. 5, p. 408 not.) et dictam appellationem eidem domino Ioanni transmisi. Licet autem secundum iura et canonicas sanctiones ad generale concilium universalis ecclesiae, ad quam appellaveram, pertineret, de huiusmodi appellatione et crimine haeresis cognoscere et definire, quia in hiis, quae ad fidem catholicam pertinent, papa subest concilio (sicut patet per id, quod legitur et notatur in praeallegato cap. Anastasius XIX di. et XV di. cap. Sicut sancti in textu et glossa), et accusari et denuntiari possit papa de haeresi, nec possit statuere seu facere aliquid, per quod de haeresi non valeat accusari, quia ex tali statuto sive facto fides ecclesiae posset periclitari (sicut patet per id, quod legitur et notatur XL di. cap. Si papa in textu et glossa), et in hiis maius sit concilium papâ (Act. 15), sicut maior est orbis urbe (CXCIII di. cap. Legimus in textu et glossa), et, quod semel generale concilium sive synodus generalis statuit pro fidei veritate, papa mutare non possit, cum in hiis generali subsit concilio (XXIV qu. 1 cap. Maiores et in dicto cap. Sicut sancti et XXV qu. 1 cap. Sunt quidam et cap. Contra statuta et cap. Omne et cap. Prima salus et in eadem causa q. 2 cap. Si ea destruerem et cap. Amputato), immo, si papa a fide deviat, minor est quocunque catholico (sicut expresse notatur XXIV qu. 1 cap. Achatius in glossa et in § Si autem, versu Item cum Dominus in fine); et ideo per appellationem interpositam ab eo ego et adhaerentes mihi essemus ab omni potestate et iurisdictione ipsius domini Ioannis exempti (ut patet per id, quod legitur et notatur extra de appellationibus cap. Proposuit in textu et glossa), et is, ad quem appellatum est, et non is, a quo, habet de appellatione cognoscere (extra de appellationibus cap. Ut debitus et cap. Cum speciali), nec is, a quo appellatum est, possit in praeiudicium appellantis ipsa appellatione pendente aliquid innovare (II qu. 6 cap. Appellatione et ff. Nil innovari appellatione pendente l. 1), maxime, cum causam tangit, a qua appellatum sive provocatum est, sicut tangebat dictum dominum Ioannem, quia contra eum et eius statuta tamquam haeretica appellaveram; et in causa propria nullus potest iudicare vel ius sibi dicere (XXIII qu. 4 cap. Inter querelas et qu. 5 cap. De occidendis et cap. Ne quis in causa propria iudicet vel ius sibi dicat per totum) nec potest esse pars et iudex (IV qu. 4 cap. 1): tamen idem dominus Ioannes, recepta dicta appellatione per me interposita nominibus supradictis, respondendo ad ipsam appellationem et definiendo et determinando de ipsa et contentis in ea (pro libito voluntatis omni lege contempta penitus et subversa) composuit, fecit et publice promulgavit unum statutum sive libellum, cuius initium est: Quia vir reprobus Michael de Caesena etc. (cfr. supra n. 820), in quo libello sive statuto et priores errores pertinaciter defendit et manifestius explicat et alios errores ad primos accumulat, per quos, quod est fidei, quod religionis et quod morum, destruit et confundit; nam in eo inter cetera dogmatizat aperte infrascriptos errores (sequuntur illi 12 errores, quos supra p. 426 not. retulimus). Insuper idem dogmatizat, quod illa benedictio data primis parentibus, cum dictum fuit: Crescite et multiplicamini etc., fuit data Adae soli ante formationem Evae, et plura alia erronea. Quem libellum responsionis, qui, ut dictum est, incipit: Quia vir reprobus, cum fui in civitate Monacensi, recepi et, ipso examinato visisque dictis erroribus contentis in eo, ab ipso et contentis et dogmatizatis in eo ad sanctam Romanam ecclesiam publice et sollempniter appellavi et tam in ipsa appellatione quam in aliis appellationibus supradictis me et mihi adhaerentes et dicta nostra supposui correptioni et emendationi ac protectioni et defensioni sanctae Romanae ecclesiae; et fui et sum semper protestatus in ipsis appellationibus, me illam fidem tenere et servare velle perpetuo, quam tenet et servat sancta Romana ecclesia, quae omnium ecclesiarum mater est et magistra, sicut constat per publica instrumenta confecta de appellationibus antedictis, in quibus etiam praedicti errores convincuntur et ostenduntur incidere in haereses per sanctam matrem ecclesiam condempnatas. Cum igitur manifestum sit, quod ille, qui ad santam matrem ecclesiam appellat et ad eius auxilium refugit ac eius iudicium instanter postulat et requirit et se eius correptioni, emendationi et iudicio totaliter subiicit, ab unitate ipsius ecclesiae non recedit, sed in unitate eius semper permanet, cui se totaliter subiicit; et regula beati Francisci expresse dicat, quod fratres sint semper subditi et subiecti pedibus sanctae Romanae ecclesiae, stabiles in fide catholica, paupertatem et humilitatem et sanctum evangelium domini nostri Iesu Christi, quod firmiter promiserunt, observent; et ego, ut ex praedictis patet, pro fide catholica et paupertate et evangelio praemissis firmiter observandis et defendendis appellaverim et subiecerim me et dictum ordinem correptioni, emendationi, protectioni et defensioni ipsius sanctae Romanae ecclesiae: cogor non modicum admirari, quomodo aut qua fronte aliqui dicant, me ab unitate ecclesiae et ordinis recessisse, et suadeant, quod ad unitatem et gremium sanctae matris ecclesiae et dicti ordinis redeam vel accedam, cum ab ipsa unitate ecclesiae et dicti ordinis nunquam recesserim nec recedere intendam, sed in veritate ipsius sanctae Romanae ecclesiae et ordinis dictam regulam firmiter tenentis et observantis volo et intendo Domino assistente stare et permanere. Nec obstat, quod aliqui dicere perhibentur, quod saltem ab unitate dicti ordinis videor recessisse ex eo, quod congregatio fratrum, quae facta fuit Parisius anno Domini MCCCXXIX de mense iunii, me ab officio ministerii deposuit et amovit ex auctoritate et potestate eis data, ut asserunt, per capitulum regulae beati Francisci, in quo dicitur in haec verba: Et si aliquo tempore appareret universitati ministrorum provincialium et custodum, praedictum ministrum non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem fratrum, teneantur praedicti fratres, quibus electio data est, alium sibi eligere in custodem, quia hiis non obstantibus gero me pro generali ministro. Et vere non obstat, quia constat, quod dictus dominus Ioannes post et contra dictam appellationem me de facto absolvit sive deposuit a dicto officio, quamvis de iure non posset, ut superius est probatum; et, quasi dictus ordo ministro generali careret, fecit dominum Bertrandum de Turre vicarium generalem dicti ordinis, et ipse dominus Bertrandus auctoritate talis vicariatus mutavit terminum triennii secundum regulam constitutum per capitulum generale Bononiae celebratum ac statuit, quod fratres congregarentur Parisius Pentecoste tunc proxime futuro, et ministros secundum formam regulae et generalis concilii Viennensis (cfr. supra p. 390 not.) per electionem institutos amovit pro maiori parte et alios instituit, non per electionem sed motu proprio, et mandavit, quod congregarentur Parisius ad hunc effectum, ut dicto ordini tamquam carenti ministro per dictam depositionem seu amotionem de me factam providerent de generali ministro. Et sic huiusmodi tales ministri cum quibusdam aliis in dicto festo Pentecostes se congregaverunt Parisius et instrumentum publicum fieri fecerunt, in quo dicitur sic: “Praedicti ministri et custodes, asserentes fratrem Michaelem fuisse iuste depositum et alias poenas incurrisse, nihilominus tamen ex abundanti et ad cautelam et ad eius malitiam convincendam, qua audet se erigere, ut abutetur dicto officio contra voluntatem et praeceptum dicti domini papae et etiam contra totius ordinis voluntatem, qui eum reputat iuste depositum a praedicto domino nostro papa, auctoritate regulae et potestate ex eorum regula eis data ipsum deposuerunt et amoverunt, quantum in eis est, ab officio memorato”. Haec verba dicti instrumenti sive depositionis praedictae. Ex quibus clare patet, quod dictum capitulum regulae in dicto casu nullatenus vendicat sibi locum: tum quia verba regulae praedictae loquuntur, quando ministri veri et legitimi ministrum generalem, quem habere se reputant et habent pro vero generali ministro, vident insufficientem; at in dicto casu dicti dicentes se ministros expresse asserunt, quod habebant me pro deposito et amoto per ipsum dominum Ioannem; unde secundum eos non deposuerunt me tamquam insufficientem, sicut dicit dictum capitulum regulae, nec ad hoc se congregaverunt Parisius, sed solum ad hunc effectum, ut eligerent alium generalem ministrum in locum mei secundum eos iuste depositi et amoti et secundum mandatum eis datum per ipsum dominum Bertrandum et ab ipsis sponte assumptum et ad cuius mandati executionem se congregaverunt; non habebant potestatem videndi, utrum forem sufficiens ad servitium et communem utilitatem fratrum, sicut dicta regula requirit, sed habito me pro deposito et amoto alium debebant eligere in generalem ministrum; et ideo dictum capitulum regulae in hoc casu sibi locum nullatenus vendicat. Tum quia depositio et amotio per dominum Ioannem de me facta et creatio dicti domini Bertrandi in vicarium dicti ordinis fuerunt factae post et contra appellationem per me interpositam et nullius fuerunt momenti, ut superius est probatum. Et ideo amotio antiquorum ministrorum provincialium et creatio novorum ministrorum factae per dictum dominum Bertrandum nullius fuerunt momenti, ex eo quod non erat vicarius legitime institutus, et ex eo quod ipsa creatio fuit facta contra formam generalis concilii Viennensis, quod statuit, quod ministri provinciales deberent per electionem provincialis capituli institui, et decernit, quidquid contra fit, irritum et inane; unde, cum non fuerint ministri legitimi nec legitime instituti, dictum capitulum regulae, quod loquitur de veris ministris et legitimis, qui habent videre, utrum existens minister sit sufficiens, nullatenus vendicat sibi locum. Tum quia secundum iura et canonicas sanctiones, ubi principale non tenuit (sc. creatio vicarii, mutatio termini triennii et mandatum factum per dominum Bertrandum, quod se congregarent, et congregatio ipsius auctoritate et mandato facta), per consequens, quicquid secutum est ex ipsis vel ob id, nullius fuit roboris et momenti, ut iura dicunt. Tum ex aliis rationibus et allegationibus super hiis factis (cfr. supra not. ad n. 795) et per diversas partes ordinis missis, quae hic brevitatis causa dimittuntur. Si vero potestis ostendere, quod praedicta per me superius allegata a veritate devient et quod praedicta dicta, statuta et gesta per praefatum dominum Ioannem cum veritate evangelii et dictae regulae beati Francisci stare possint quodque ipsa veritati nullatenus adversentur, et veritatem regulae, quam vovistis, vultis tenere et inviolabiliter observare: offero me paratum renuntiare omnibus appellationibus per me interpositis et officio generalis ministerii mihi imposito, quod, novit Deus, invite exerceo, nisi in quantum me cogit necessitas defensionis fidei catholicae et ordinis saepedicti. Quod si non potestis aut non vultis facere supradicta, saltem stantes et pugnantes pro ipsa veritate et opponentes se murum pro domo Israel persequi desistatis. — Licet autem indebite me putetis aversum, tamen vestri non immemor suadeo et exhortor, ne regulam evangelicam coelitus datam, per quam a ceteris velut specifice distincti estis, mutetis in aliquo nec mutationi, quae per aliquem fieri vellet, praebeatis assensum: quia “quicunque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos”; qui vero illam mutaverint vel eius mutationi assenserint, Isaiae vaticinio, ubi dicitur: Vae, filii desertores etc., se noverint subiacere. Ex parte fratris Michaelis generalis ministri dicti ordinis licet inviti, de voluntate et assensu fratrum Henrici de Thalem, Francisci de Aesculo, Guilelmi Occkam, in sacra pagina magistrorum, et fratris Bonagratiae ac aliorum fratrum eis adhaerentium. Datum in Monaco in festo s. Marci evangelistae (die 25 martii) anno MCCCXXXI. In quorum testimonium ego fr. Michael una cum dictis magistris Henrico, Francisco et Guilelmo sigilla apposuimus ». — Sequitur (in codice supradicto) relatio facta de praefata littera, sc. quando et ubi et coram quibus fuit praesentata per eumdem nuntium, qui portavit, et per alias litteras fratrum transmissas eidem fratri Michaeli generali ministro. « Praedictas autem litteras destinavi et misi ad dictam congregationem per Iohannem de Lotharingia nuntium electum et deputatum ad portandum et praesentandum dictas litteras. Postea vero die XVII mensis iulii fideli relatione dicti Iohannis de Lotharingia et etiam per litteras mihi a fidedignis personis missas recepi, quod ipse nuntius dictas litteras in locum fratrum Minorum de Perpiniano, ubi dicta congregatio facta erat, publice praesentavit fratri Geraldo, qui se dicit generalem ministrum ordinis Minorum, in die Pentecostes proxime praeterito, existenti in ecclesia dictorum fratrum in choro ipsius ecclesiae, cum missa celebraretur de Spiritu sancto, praesente fratrum multitudine copiosa. In quibus etiam litteris mihi per dictum nuntium portatis continebatur, quod dictus fr. Geraldus dictas litteras misit praefato domino Ioanni [papae XXII]. Quamobrem ego dictus fr. Michael generalis minister dicti ordinis, attendens, quod praedicti fratres respondere dictae litterae neglexerunt et contempserunt, et sacris canonibus fore cautum, quod per regnum terrenum coeleste regnum proficit et quod sunt hii, qui intra ecclesiam positi adversus fidem seu disciplinam agunt vel eam defendere negligunt, sub rigore regum et principum conterendi; et volens dictam fidem catholicam et apostolicam deducere [ad] fidelium publicam notionem: instrumentum appellationis ultimo per me interpositae contra dictos XII errores et haereses dogmatizatas in supradicto libello, qui incipit: Quia vir reprobus, regibus et principibus christianis ac universis christifidelibus per sollemnes nuntios et fideles destinavi. In quo instrumento continentur rationes divini et humani iuris, per quas ostenditur manifeste, dictos errores XII incidere in haereses manifestas per s. Romanam ecclesiam in sacris canonibus et per diffinitionem sanctorum doctorum ecclesiae condempnatas, et quod ab obedientia dicti domini Ioannis tamquam haeretici manifesti est ab omnibus vere fidelibus et catholicis recedendum: sicut in ipso publico instrumento plenissime et apertissime rationibus inconvincibilibus demonstratur. In quorum omnium testimonium et fidem ego fr. Gualterius filius Bontii de Arimino de Iustipolim imperiali auctoritate notarius publicus de mandato praefati fratris Michaelis generalis ministri praedicta scripsi et meum signum hic apposui. Et tam ipse quam infrascripti magistri in sacra pagina [Henricus de Thalem, Franciscus de Aesculo, Guilelmus Occham et Bonagratia iuris utriusque peritus] manu sua se subscripserunt et sigilla sua apposuerunt ». In eodem codice praedicto proxime sequuntur litterae, quas Geraldus ord. Min. minister generalis Perpiniani tempore illius capituli generalis ad Michaelem de Caesena destinavit et quae incipiunt: « Quid niteris », et responsum, quod hic ad illum scripsit quodque incipit: « Teste Salomone ». Codex autem Vat. lat. n. 4008, qui omnino concordat cum Parisiensi lat. n. 5154, continet insuper alias litteras incip. « Operarii subdoli », quibus Geraldus minister generalis totumque capitulum generale Perpiniani notum faciunt, in fratrem Michaelem de Caesena eiusque sequaces poenas expulsionis de ordine et carceris sempiterni esse latas. Istis litteris insertae sunt illae, quibus idem minister generalis tempore capituli generalis Parisiis (a. 1329) congregati notum facit, se ac ipsum capitulum contra Michaelem de Caesena et Petrum de Corvaria sententias depositionis et excommunicationis tulisse. Singulae litterae, quae in hac extrema annotatione significantur, aut integrae aut truncatae tum apud Rayn. Ann. eccl. tum apud Wadd. Ann. Min. tum apud Bzovium ord. Praed. iam publicatae sunt.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156125 (bullarium-franciscanum-4212), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156125 (mise à jour : 26/01/2021).