Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Hedwigi reginae Poloniae facultatem semel in anno in monasterio s. Clarae in antiquo Sandecz pernoctandi concedit.1
-
1329, iunii 12, Avinione.
-
1329
-
Carissimae in Christo filiae Hedwigi reginae Poloniae illustri.
Eximiae devotionis sinceritas, quam ad nos et Romanam ecclesiam habere dinosceris, promeretur, ut ea, quae suppliciter a nobis postulas, tibi, quantum cum Deo possumus, affectu benivolo concedamus. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati, ut in monasterio monialium ordinis sanctae Clarae sito in antiquo Sandecz Cracoviensis dioecesis, associatis tibi duabus honestis provectae aetatis matronis, quas ad hoc duxeris eligendas, semel in anno libere valeas pernoctare (quibuscunque privilegiis, indulgentiis, constitutionibus, statutis et consuetudinibus monasterii et ordinis praedictorum contrariis nequaquam obstantibus), devotioni tuae auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, II idus iunii, anno tertiodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°798., pp.398-399
-
Reg. Vat. t. 91, f. 51, ep. 2128. Cfr. supra n. 568. Wadd. ad a. 1333 n. 22 scribit, istam reginam viduam factam in ipso mon. ant. Sand. se recepisse ibique pie obiisse.
1