« bullarium-franciscanum-4089 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Patriarchae Constantinopolitano ac Patracensi, Cretensi, Thebano, Corinthiensi et Atheniensi archiepiscopis mandat, ut illos, quos Petrus de Corbaria ad partes Romaniae ad seducendos earundem partium fideles destinaverat, capiant et ad sedem apostolicam transmittant.1

  •  
    1329, maii 7, Avinione.

  •  
    1329


  •  

    Patriarchae Constantinopolitan. ac Patracen., Creten., Theban., Corinthien. et Athenien. archiepiscopis.

    Ad apostolatus auditum nuper infestae relationis assertione pervenit, quod ille filius sathanae Petrus de Corbaria, haeresiarcha et scismaticus, homo utique reprobus, qui dudum uxore sua legitima, quam in facie ecclesiae desponsarat cuique pluribus annis cohabitarat publice in saeculo, absque ipsius uxoris voluntate dimissa ordinem fratrum Minorum intravit, in quo vitam ducens, sicut habet assertio multorum veridica, inhonestam propter horrendos et detestandos excessus per ipsum commissos poenis gravibus per eundem ordinem fuit subiectus, quas velut rebellis et inobediens ordini praedicto deduxit dampnabiliter in contemptum, et tandem, tamquam in profundum malorum demersus, suscitando in ecclesia Dei scisma nefandissimum, se fecit et facit Nicolaum papam V in divinae maiestatis contumeliam totiusque fidelium coetus opprobrium et scandalum abusive et derisorie per suos sequaces dampnatos et complices nominari, ad partes Romaniae, in quibus catholicae fidei viget cultus, quosdam suarum nequitiarum complices et fautores, quos episcopos nominat, ad seducendos fideles earundem partium ipsosque in suorum errorum, haeresium et scismatum trahendos praecipitium occupandosque ibidem proventus ecclesiasticos molitur ausibus nefandissimis destinare. Nos autem ‥ fraternitati vestrae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus, si quos tales per eumdem P. haeresiarcham et scismaticum destinatos vel ipsius fautores, sequaces et complices aut contra constitutiones et declarationes nostrasa dogmatizantes haeresim dampnatam per eas in vestris civitatibus, dioecesibus et provinciis repereritis (super quo adhibere curetis, sicut ad vestrum pastorale pertinet officium, diligentiam studiosam), eos capiatis et ad sedem apostolicam sub fida custodia, si commode fieri valeat, transmittatis, alioquin contra ipsos et eorum singulos .... ad correctionem et punitionem ipsorum iuxta sanctiones canonicas procedatis, invocato etc., non obstantibus etc., nos et sedem praedictam certifica[tu]ri nihilominus de hiis, quae quomodolibet gesseritis in hac parte. Dat. [Avinione,] nonis maii, anno tertiodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°790., p.387

  •  
    Reg. Vat. t. 115, f. 66, ep. 414.

    1

  •  
    (a) Praesertim de paupertate editas.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156002 (bullarium-franciscanum-4089), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156002 (mise à jour : 26/01/2021).