« bullarium-franciscanum-4017 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Mandat priori Praed. Carcassonen., ut recipiat fr. Thomam de Brancetona ab ordine Min. ad ord. Praed. se transferentem.1

  •  
    1328, iulii 11, Avinione.

  •  
    1328


  •  

    Priori fratrum ordinis Praedicatorum Carcassonensium.

    Cum nos certis causis rationabilibus, quae ad hoc nostrum animum induxerunt, dilecti fili Thomae de Brancetona ordinem fratrum Minorum professi supplicationibus inclinati eidem se ad ordinem fratrum Praedicatorum licentiam concesserimus transferendi, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus (non obstante privilegio eidem ordini fratrum Minorum, sicut asseritur, ab apostolica sede concesso, quod fratres ipsius ordinis ad dictum Praedicatorum ordinem nequeant se transferre) praefatum Thomam ad Praedicatorum ordinem recipias supradictum, eidem eiusdem ordinis habitum tribuens ipsumque faciens debita in Domino caritate tractari. Datum Avinione, V nonas iulii, anno duodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°720., p.353

  •  
    Reg. Vat. t. 114, f. 198, ep. 1866. Cfr. fragmentum appellationis Michaelis de Caesena Pisanae maioris infra in annotatione ad constitutionem Quia vir reprobus d. d. 16 nov. 1329 relatum.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155930 (bullarium-franciscanum-4017), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155930 (mise à jour : 26/01/2021).