« bullarium-franciscanum-4011 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Regem Franciae, qui pro Michaele de Caesena supplicavit, certiorem reddit de processibus contra ipsum habitis eumque rogat, ne aures accommodet supplicantibus pro eo.1

  •  
    1328, iunii 9, Avinione.

  •  
    1328


  •  

    [Philippo VI] Regi Franciae.

    Litteras regiae celsitudinis inter cetera continentes, quod fratrum Minorum ordinem commendatum haberemus favorabiliter et ministro ipsius ordinis generali, cum senex et aegrotativus diceretur existere, accedendi ad suum exequendum officium saltem in partibus Franciae vellemus licentiam concedere, benignitate recepimus consueta et earum intelleximus tenorem diligenter. Sane, fili carissime, ordinem praedictum habemus et habebamus non minus precum regiarum intuitu commendatum. Sed sicut nuper magnificentiae regiae scripsimus seriose (si tamen litterae ad eam pervenerint, ignoramus), Michael de Caesena olim praedicti ordinis minister generalis .... de civitate praedicta Avinionensi sibi associatis suae iniquitatis complicibus, inter quos sunt duo nequam viri, videlicet Bonagratia .... et quidam Anglicus vocatus Guilelmus de Okam ...., tempore nocturno et latenter recedere versus dictum portum [de Aquis mortuis] gressus dirigens non expavit .... Rogamus itaque serenitatem regiam attente et in Domino exhortamur, quatenus ... circa ea eiusdem Michaelis aut sequacium et fautorum suorum vel aliquorum pro ipsis intercedentium dolosis suggestionibus et falsis assertionibus .... non accomodet aures suas. Dat. Avinione, V idus iunii, anno duodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°715., pp.348-350

  •  
    Reg. Vat. t. 114, f. 197, cfr. 108 et 228, ac supra n. 712.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155924 (bullarium-franciscanum-4011), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155924 (mise à jour : 26/01/2021).