« bullarium-franciscanum-3805 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Praelatis infra nominatis committit, ut recipi faciant in monasterio s. Cosmae de Urbe Mariam natam Theodini de Monte.1

  •  
    1323, septembris 28, Avinione.

  •  
    1323


  •  

    Dilectis filiis Boboni Ioannis Bobonis et Stephano de Insula ac Ioanni de Flaiano canonicis basilicae principis Apostolorum de Urbe.

    Cum dilecta in Christo filia Maria nata dilecti filii Theodini de Monte de Urbe, puella litterata, cupiat, sicut ex parte sua fuit propositum coram nobis, una cum dilectis in Christo filiabus ‥ abbatissa et conventu monasterii sancti Cosmae in Transtiberim de Urbe ordinis sanctae Clarae in dicto monasterio sub regulari habitu Domino famulari, nos pium eius desiderium in hac parte favore benevolo prosequentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eandem Mariam, si est ad hoc idonea et aliud canonicum non obsistat, in dicto monasterio faciatis auctoritate nostra in monacham recipi et sororem sibique exhiberi iuxta consuetudinem dicti monasterii habitum regularem et etiam sincera in Domino caritate tractari. Non obstantibus de certo monialium numero etc. Datum Avinione, IV kalendas octobris, anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°512., pp.-255

  •  
    Reg. Vat. t. 76, f. 59, ep. 142; cfr. supra n. 61.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155718 (bullarium-franciscanum-3805), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155718 (mise à jour : 26/01/2021).