« bullarium-franciscanum-3723 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Ministro generali ord. Min. concedit licentiam recipiendi unum locum ad usum fratrum sui ordinis.1

  •  
    1321, maii 15, Avinione.

  •  
    1321


  •  

    Dilecto filio ministro generali ordinis fratrum Minorum.

    Quia tua potissimum versatur intentio circa cultum divini nominis ampliandum, in quo tua devota sinceritas et sincera devotio iugiter delectatur, nos huiusmodi tuum pium propositum prosequentes, illa tibi et ordini tuo libenter concedimus, per quae ad Dei laudem et gloriam huiusmodi propositum ad efficacem effectum, dextera Domini tibi assistente propitia, perducatur. Oblata siquidem nobis tuae petitionis series continebat, quod universitas hominum castri Thausignania Imolen. dioecesis, ad ordinem tuum specialis devotionis habentes affectum, cupiunt, ut unus locus fratrum dicti ordinis in dicto castro possit aedificari, construi et haberi; quare nobis ad instantiam dictae universitatis humiliter supplicasti, ut perficiendi desiderium huiusmodi praedictae universitatis tibi licentiam concedere dignaremur. Nos itaque ad te et ordinem ipsum specialis gerentes caritatis affectum, tuis in hac parte devotis supplicationibus inclinati, ut in eodem castro locum aptum et congruum cum officinis et oratorio opportunis pro eodem ordine licite acquirere ac recipere atque construere valeas, sine iuris praeiudicio alieni, constitutione felicis recordationis Bonifatii Papae octavi etc. et qualibet alia contraria non obstante, auctoritate tibi praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, idibus maii, anno quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°432., pp.-207

  •  
    Reg. Vat. t. 72, ep. 1145, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, n. 102.

    1

  •  
    (a) Tossignano in custodia Ravennae prov. Bononien.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155636 (bullarium-franciscanum-3723), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155636 (mise à jour : 26/01/2021).