« bullarium-franciscanum-3704 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Priorem generalem ord. Er. s. Aug. certiorem reddit de optione quibusdam fratribus, qui de eius ordine ad religionem fratrum Min. transierant, concessa.1

  •  
    1320, decembris 4, Avinione.

  •  
    1320


  •  

    Dilectis filiis ‥ priori generali et fratribus ordinis Heremitarum sancti Augustini.

    Ex officii nostri debito etc. Nuper siquidem ‥ vestri et ‥ Minorum ordinum procuratoribus in nostra et fratrum nostrorum praesentia constitutis pro parte dicti procuratoris ipsius vestri ordinis propositum extitit cum querela, quod (licet felicis recordationis Alexander papa IV praedecessor noster ‥ generali et universis provincialibus ministris et fratribus dicti ordinis Minorum in virtute obedientiae districte praecipiendo mandasset, ne aliquos in eodem ordine vestro professos sine petita et obtenta suorum priorum licentia reciperent ad ordinem eorundem, prout in litteris ipsius praedecessoris inde confectis plenius continetura) nonnulli tamen guardiani et fratres praefati ordinis Minorum in Yberniae partibus contra mandatum huiusmodi pro eorum libito venientes Stephanum Floring, Ioannem Callam, Ioannem Draac, Ricardum Callam et Ioannem de Ros presbyteros eundem vestrum ordinem professos, qui fuerant in eo diutius conversati, ad dictum eorum ordinem non petita nec obtenta suorum priorum licentia receperunt ipsosque professos praeter dictum Ioannem de Ros in ipso eorum ordine retinent prioribus et fratribus dicti vestri ordinis, de quorum locis iidem professi fuerant, renitentibus et invitis; et quia idem Ioannes de Ros poenitentia ductus redierat ad vestrum ordinem praelibatum, quidam de guardianis ex fratribus supradictis eiusdem ordinis Minorum (praetendentes, quod dictus praecessor universis prioribus et fratribus dicti vestri ordinis per alias suas inhibuerat litteras, ne aliquos fratres dicti ordinis Minorum recipere vel retinere praesumerent in eodem ordine vestro absque superiorum suorum petita licentia et obtenta, et decreverat irritum et inane, quicquid per eosdem priores et fratres ipsius vestri ordinis contra huiusmodi suam inhibitionem dictis prioribus et fratribus ipsius vestri ordinis factam fuisset attentatum, propter quod insuper incurrerent excommunicationis sententiam ipso facto, et prior et fratres domus de Ros praefati vestri ordinis Fernensis dioecesis, pro eo quod ipsum Ioannem de Ros post eius exitum ab eodem ordine Minorum receperant, sententiam ipsam incurrerant) tam eosdem priorem et fratres de Ros quam ipsum Ioannem de Ros excommunicatos nuntiarunt et non desinunt nuntiare, dictusque Ioannes de Ros eodem ordine vestro iterate dimisso discurrit per Yberniam velut ovis devia sine duce. Cum autem a nobis fuisset pro parte vestra suppliciter postulatum, ut providere super hiis de apost. sedis benignitate dignaremur, nos ad statum salutiferum utriusque ordinis intendentes ac vestrarum et fratrum dicti ordinis Minorum mentium cunctorumque aliorum fidelium quietem affectantes et pacem, de fratrum nostrorum praefatorum consilio taliter super praemissis duximus providendum, quod praefati professi dictum vestrum ordinem, qui ut praedicitur in dicto Minorum ordine sunt recepti, remanendi in eodem ordine Minorum vel ad ipsum vestrum ordinem redeundi, etiam si professi fuissent in ordine Minorum eodem, ac praefatus Ioannes de Ros vestrum, etiam si in dicto Minorum ordine professus fuisset, seu ipsorum Minorum ordinem reintrandi liberam habeant optionem, nisi vos contra dictos professos vestros in eodem ordine Minorum receptos, etiam si in eo ut praefertur professi fuissent, vel vos aut dicti fratres eiusdem ordinis Minorum contra ipsum Ioannem de Ros causas aliquas rationabiles habeatis, quare vos eosdem professos vestros ac vos seu dicti fratres ordinis Minorum dictum Ioannem de Ros nolletis recipere, super hoc optionem huiusmodi alias ut praedicitur habituros; volentes quoque dictorum prioris et fratrum de Ros, qui occasione huiusmodi receptionis praefati Ioannis dictam sententiam ut proponitur incurrisse dicuntur, et eiusdem Ioannis, qui propter apostasiam ipsius praeterea commissam similem sententiam dicitur incurrisse, nec non aliorum professorum vestrorum in eodem ordine Minorum ut supradicitur receptorum, si dictam sententiam incurrisse[n]t, ex nunc animarum saluti celeriter providere, praefatam sententiam auctoritate apostolica relaxamus. Nulli etc. Datum Avinione, II nonas decembris, anno quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°413., p.194

  •  
    Reg. Vat. t. 72, f. 300, ep. 1672.

    1

  •  
    (a) Cfr. huius op. t. II, p. 414, not. c.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155617 (bullarium-franciscanum-3704), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155617 (mise à jour : 26/01/2021).