« bullarium-franciscanum-3618 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Committit archiepiscopo Messanen. ut concedat Francisco comiti Vigintimilien. et Hieracii facultatem construendi locum ad usum fratrum Minorum.1

  •  
    1318, iulii 18, Avinione.

  •  
    1318


  •  

    Venerabili fratri archiepiscopo Messanensi.

    Personam dilecti filii nobilis viri Francisci Vigintimilien. et Hieraciia comitis devotionis titulo insignitam favoris apostolici plenitudine prosequentes, votis eius libenter annuimus in iis praesertim, quae divini cultus augmentum respicere dignoscuntur. Exhibita siquidem nobis eiusdem comitis petitio continebat, quod in terris comitatus sui Hieracii praedicti nullus fratrum Minorum locus existit et quod ipse ob reverentiam et specialis devotionis zelum, quem ad eumdem ordinem habet, construere de novo et fundare intendit in aliqua ex terris dicti comitatus, ubi tibi videbitur expedire, in fundo proprio, unum locum [ad usum] dictorum fratrum cum oratorio seu ecclesia et aliis domibus et officinis fratribus, qui morabuntur inibi, opportunis. Quare nobis humiliter supplicavit, ut sibi construendi dictum locum et fundandi cum oratorio seu ecclesia ac aliis domibus et officinis necnon et eisdem fratribus huiusmodi locum recipiendi et in eo morandi ac habendi ibidem coemeterium et liberam sepulturam dignaremur concedere facultatem. Nos itaque, pium eius in hac parte propositum benigno prosequentes affectu, fraternitati tuae praesentium tenore committimus et mandamus, quatenus considerata loci qualilate, si distantia locorum dicti ordinis a loco, quem idem comes ad hoc deputaverit, id suadeat, construendi dictum locum cum oratorio, domibus et officinis necessariis et eisdem fratribus huiusmodi locum recipiendi et in eo commorandi ac habendi ibidem coemeterium et liberam sepulturam (constitutione felicis recordationis Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri et qualibet alia contraria non obstante) plenam auctoritate nostra tribuas facultatem.b Datum Avinione, XV kal. augusti, anno secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°331., pp.155-156

  •  
    Reg. Vat. t. 68, ep. 1359 (cfr. 1394), apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, n. 44.

    1

  •  
    (a) Ventimiglia e Geraci.
  •  
    (b) Teste Waddingo l. c. ad a. 1318, n. 33, vi huius facultatis a supradicto comite in castro suo dicto Castrobono (Castelbuono) ad usum fratrum Min. est fundatus.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155531 (bullarium-franciscanum-3618), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155531 (mise à jour : 26/01/2021).