Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Matildi comitissae Atrebaten. concedit facultatem ingrediendi monasteria monialium quorumcumque ordinum, etiam s. Clarae.1
-
1316, octobris 8, Avinione.
-
1316
-
Devotionis tuae sinceritas promeretur, ut, quae a nobis suppliciter postulas, tibi affectu benivolo concedamus. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati tibi, ut cum decem honestis mulieribus clausuras monasteriorum monialium Cartusiensium, Cisterciensium, Iacobitarumc et sanctae Clarae, ac quorumcunque aliorum ordinum monialium inclusarum (non obstantibus ipsorum monasteriorum et ordinibus consuetudinibus et statutis, constitutione seu ordinatione qualibet contrariis) ingredi libere de die ac horis congruis valeas, dummodo abbatum et abbatissarum monasteriorum ipsorum vel eorum, qui monasteriis ipsis praefuerint, ad id accedat assensus, et nec tu nec ipsae mulieres pernoctetis ibidem, auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Dat. Avinione, VIII idus octobris, anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°227., pp.-100
-
Reg. Vat. t. 63, f. 155, ep. 486.
1 -
(a) Alias Mahaut.
-
(b) Filiae Roberti comitis Atrebaten. (Artois) et Margaritae de Hanonia, heredi comitatus Atreb. (defuncto Philippo fratre unico, cf. n. 228), uxori Othonis IV comitis Burgundiae, ex quo peperit Ioannam, postmodum reginam Franciae, † 1329 oct. 27.
-
(c) I. e. Ord. Praed.