« bullarium-franciscanum-3391 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Mandat Gregorio de Cataro ord. Min. et Henrico de Arimino ord. Praed., ut regi Rasciae Romanae ecclesiae fidem exoptanti assistant usque ad sedis apost. beneplacitum.1

  •  
    1308, aprilis 1, Pictavis.

  •  
    1308


  •  

    Dilecto filio fratri Gregorio de Cataroa ordinis fratrum Minorum.

    Cum magnificus vir Urosius rex Rassiaeb illustris, ut regnet in coelis, in votis habeat sacrosanctae Romanae ecclesiae matri fidelium et magistrae in fidei veritate ac unitate coniungi, cupiatque, sicut asserit, fratrum tui ordinis uti consortio eorumque consiliis et instructionibus in iis, quae Dei sunt, plenius informari: nos, laudabile suum in hac parte propositum dignis in Domino laudibus commendantes, et gerentes de circumspectione tua ac sinceritate fiduciam pleniorem, tibi et socio tuo dicti ordinis, quem minister tuus provincialis tibi deputandum duxerit, morandi cum eodem rege usque ad nostrum et apostolicae sedis beneplacitum in locis decentibus, demum (postquam illa, quae tam circa catholicam fidem quam circa caetera in aliis nostris dicto regi directis litteris comprehensa per eumdem regem et alios, de quibus ibidem fit mentio, fieri volumus, per ipsum regem et alios praefatos fuerint sine simulatione completa) et eundi extra terram dicti regis, cum necessitas id exegerit, pro exequendis negotiis eiusdem regis et regni, prout secundum Deum animae suae saluti et praedicti regni utilitatibus expedire cognoveris, quotiens ab eodem rege te mitti contigerit, auctoritate praesentium indulgemus.c Volumus tamen, quod tu propterea ab obedientia tui superioris et ordinis nullatenus in aliis eximaris. Nulli ergo etc. Dat. Pictavis, kalendis aprilis, anno tertio.

    In e. m. dil. filio fratri Henrico de Arimino ord. Praed.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°108., p.49

  •  
    Reg. Vat. t. 55, f. 226, ep. 22 de curia (n. 3564).

    1

  •  
    (a) Cataro sive Cotor in custodia Ragusin. provinciae Sclavoniae sive Dalmatiae. Cfr. Vadd. l. c. ad a. 1308 n. 7.
  •  
    (b) I. e. Serviae.
  •  
    (c) Vel rectius: concedimus facultatem.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155304 (bullarium-franciscanum-3391), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155304 (mise à jour : 26/01/2021).