« bullarium-franciscanum-3302 »


Général

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Bonifatii VIII constitutionem « Super cathedram » revocat et eam, quae sequitur, ipsi substituit.1

  •  
    1304, februarii 17, Laterani.

  •  
    1304


  •  

    Ad perpetuam rei memoriam.

    Inter cunctas sollicitudines nostras, quibus nos pastorale premit officium et debitum apostolicae servitutis astringit, illa debet esse praecipua, ut gregi Dominico nobis superna dispensatione commisso animarum cura non desit, nec illum lupus rapax antiquus serpens humani generis inimicus invadet, eiusque sanguis de nostris, quod absit, id clamante propheta, manibus requiratur. Debemus insuper, quantum nobis ex alto permittitur, pacem inserere, removere scandala, iurgiorum amputare materiam et « intelligere super pauperem et egenum », quia « non in finem oblivio erit pauperis et patientia pauperum non peribit finem ».a — Sane dudum bonae memoriae Bonifatius papa VIII praedecessor noster quamdam specialem inter praelatos, rectores seu sacerdotes et clericos parochialium ecclesiarum ex parte una, et Praedicatorum et Minorum ordinum fratres ex altera super faciendarum praedicationem, audiendarum confessionum per eosdem fratres ac de eis relictis et de funeralibus canonicae portionis articulis constitutionemb edidit, certum iis modum imponens, prout in eadem constitutione plenius continetur. Sed pro quam intendebat quiete turbatio nata est, pro concordia sunt suborta dissidiac, et pullulatae inquietudines pro tranquillitate nascuntur: sicque, dum ansam solvisse se credidit, nodum ligasse videtur et septem uno hydrae amputato capite suscitasse. Nec mirum, quia plerumque pariunt novitates discordiam, praesertim dum ab eo, quod diu aequum visum est, per novam constitutionem receditur; nec, quare recedatur, utilitas evidens vel alia causa subest. — Ideoque cupientes, ut ipsi gregi cura nostra eo plenior impendatur, quo amplior in agro Domini operariorum numerus operetur, super egenum intendentes et pauperem, ac novitatem removentes per eamdem constitutionem inductam, statuimus de fratrum nostrorum consilio, ut ipsorum ordinum fratres, qui ad hoc deputati fuerint, in ecclesiis et locis eorum, quae in praesentiarum habent et in posterum obtinebunt, ac in plateis communibus seu publicis libere absque dioecesanorum et aliorum praelatorum petita licentia valeant clero et populo praedicare eisque proponere verbum Dei. Caveant tamen omnino, ne hora, in qua dioecesani praedicti praedicarent vel coram se facerent praedicari, praedicent iidem fratres; putamus etenim dignum, ut maiori minor et superiori inferior deferat in hac parte; nisi forsan aliud circa hoc facerent de voluntate dioecesanorum ipsorum aut in studiis generalibus diebus illis dumtaxat, quibus sermones ad clerum fieri solent et solemniter praedicari, sive mortuorum funeribus vel eorumdem fratrum festis specialibus seu particularibus, quia his in casibus cum dioecesanis in praedicatione concurrere poterunt, praedicarent. Ubi vero iidem dioecesani convocarent generaliter ad se clerum aut aliqua ratione vel urgente causa illum ducerent congregandum, ea hora in studiis memoratis diebus supradictis fratres ab huiusmodi praedicatione cessabunt. In ecclesiis autem parochialibus fratres ipsi invitis earum rectoribus seu sacerdotibus, nisi iussi a superioribus earumdem, non audeant praedicare. — Sed quia multoties propositum verbum Dei audientem a peccato non retrahit, idcirco post peccatum necessarium est poenitentiae sacramentum, circa quod, nisi articulus necessitatis occurrat, oris sacerdoti facienda confessio, prout scriptum est: « corde ad iustitiam creditur, ore autem fit confessio ad salutem »,d exigitur; alias frustra esset in sacramento eodem sacerdotis, qui inter lepram et lepram debet discernere, ministerium institutum. Electi igitur ab eisdem fratribus ad audiendas confessiones et poenitentias iniungendas libere auctoritate apostolica absque dioecesanorum vel aliorum praelatorum inferiorum exemptorum et non exemptorum, quibus subsunt, qui ad confitendum accedunt, audiant eis peccata sua confiteri volentes (non religiosos, qui secundum statuta suorum ordinume propriis praelatis confiteri debent aut ab eis, ne confiteantur aliis, prohibentur), absolvant ipsisque poenitentiam salutarem iniungant infra sibi designatos terminos ad huiusmodi exercendum officium constitutos. Excommunicationis vero vel alias sententias per praelatos latas contra hoc vel in eius fraudem denunciamus irritas et inanes. Nec confessi ipsis fratribus peccata illa, de quibus confessi sunt eis et absoluti, poenitentes de illis sacerdotibus propriis teneantur, sicut et non tenentur, iterum confiteri: non obstante constitutione generalis concilii,f quae sano intellectu (ne sequatur absurdum, quod per poenitentiam dimissa peccata quis confiteri debeat et quod liberatus debitor adhuc ad solvendum maneat obligatus) intelligenda est, ut ex ea patet, de illis, qui sua peccata legitime confiteri aliis neglexerunt; sed sacerdotes ipsi taliter confessis et absolutis adstricti sint ministrare eucharistiae et extremae unctionis etiam sacramentum. Super confessione autem facta fratribus memoratis, cum hic de confitentis solius praeiudicio, si falsum dicat, agatur, in iudicio animae suae seu poenitentiali foro stabitur simplici verbo illius, qui sacramenta petit praedicta et dicit dictis fratribus se confessum. Duos tantum casus excipimus: si sacerdos asserat eum excommunicatum aut notorie peccatorem; sed videat, ne id dicat mendaciter aut in dolum vel fraudem, quia, si hoc egerit, a delicto tali, nisi plene satisfecerit, praeterquam in morte, absolvi nequeat neque de illo ad poenitentiam aliter admittatur. — Ut autem dioecesanis honor debitus reservetur, praecipimus, ut provinciales priores Praedicatorum et ministri Minorum ordinum praefatorum per se vel alios, verbo vel scripto, eis significent, se fratres ad huiusmodi confessionum audiendarum et poenitentiarum iniungendarum officium elegisse; et non nominando aut coram ipsis sistendo eos, nec illorum numerum exprimendo, petant humiliter a dioecesanis eisdem, quod iidem electi fratres de ipsorum beneplacito et licentia dictum possint in eorum civitatibus et dioecesibus infra eis determinatos fines officium exercere. Quod si denegent vel infra triduum non concedant, ex tunc iidem fratres nihilominus auctoritate eadem huiusmodi officium exequantur. Datam vero licentiam per dioecesanorum mortem nolumus terminari. — Per haec autem non intendimus, quod saepe dicti fratres, qui ad hoc eliguntur officium exercendum, plus habeant in audiendis confessionibus et poenitentiis iniungendis, quam parochiales sacerdotes noscuntur habere: sicque de casibus episcopis et superioribus, quos inferius adnotamus, ac sedi apostolicae reservatis se nullatenus intromittent. Observent ergo sollicite dicti fratres, ne ad confessionem recipiant criminosos criminibus, pro quibus esset solemnis poenitentiag indicenda; modo eodem excommunicatos respuant et clericos, qui propter delictum irregularitatem aliquam incurrerunt. Inconveniens etenim existimamus, ut a peccato absolvat, qui poenitentiam ei debitam imponere aut irregularitatis poenam (peccati sequelam) vel excommunicationem, quae infligitur maxime a iure quandoque pro crimine, quaeve ab ecclesia et per consequens a participatione sacramentorum ecclesiasticorum excludit, removere non potest. Incendiarios etiam eosque, qui tam enormibus sunt irretiti peccatis, quod ea rationabilis consuetudo praescripta canonice in episcopatibus aliquibus reservavit episcopis, similiter non admittant: quam consuetudinem ex causa, quae iuste ad id animum nostrum movet, solummodo circa voluntarie homicidas, falsarios, ecclesiarum immunitatis et libertatis ecclesiasticae violatores et sortilegos approbamus. Quod si forsan, antequam ab eo, qui potestatem habet, absolvi possint, mors talium confiteri volentium verosimiliter timeatur, etiam in praedictis casibus saepefati fratres eis confiteri volentes audiant ipsisque beneficium absolutionis impendant; sed subeant iuramentum, quod liberati se suis episcopis et excommunicatoribus praesentabunt, excommunicantium super iis, pro quibus ab eis excommunicati erant, et episcoporum pro peccato huiusmodi parituri mandatis. — Verum, quia post baptismum inter cetera magis [propitia fore noscitur] ad salutem propositio verbi Dei, quo audientes illud, quae est victoria nostra, instruuntur in fide, docentur fugienda fugere et sectanda sectari, ac quo per peccatum lapsi resurgunt et poenitentiae sacramentum perficitur: grandis nobis sollicitudo incumbit, ut tales ad hoc promoveantur fratres, qui oleo dulcedinis verbi eiusdem nostros foveant subditos, a peccatis prohibeant, increpationis vino peccatorum suorum mordeant vulnera, eosque ad illa poenitentiae acrimonia purgandum et tergendum provocent et inducant. Ad id vero exequendum scientia huius legis exposcitur, desideratur ordo, et vitae integritas etiam postulatur. Scriptum est enim: « Tu scientiam repulisti, et ego te repellam, ne sacerdotio fungaris mihi »;h quia « labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem exquirunt de ore eius »;i alias, prout ad eum pertinet, inter peccatum et peccatum non posset discernere, nec peccator existens Dei deberet « narrare iustitias et testamentum illius assumere per os suum »;j nam cuius vita despicitur, consequens est, ut eius praedicatio contemnatur. Quare decernimus, ut magister et minister generales ac priores et ministri provinciales Praedicatorum et Minorum ordinum praefatorum vel eorum vicarii de discretorum consilio ad tam salubre officium fratres divina scientia doctos, discretione vigentes, vita probatos et expertos moribus (alioquin districtam reddent in futuro examine rationem) eligant et assumant: sic enim, quod praedicabunt, facient, quae arguent, operari cessabunt, et in eis aedificabitur populus verbo pariter et exemplo. — Ceterum, licet, sicut praedicitur, de necessitate non sit iterum eadem confiteri peccata, tamen (quia propter erubescentiam, quae magna est poenitentiae pars, ut eorumdem peccatorum iteretur confessio, reputamus salubre) districte iniungimus, ut fratres ipsis confitentes attente moneant et in suis praedicationibus exhortentur, quod suis sacerdotibus saltem semel confiteantur in anno, asserendo id ad animarum profectum procul dubio pertinere. — Porro ut circa sepulturam apud loca eorumdem fratrum eligentium sepeliri et portionem canonicam de relictis eisdem fratribus minime detrahendam nequeat in posterum dubitari, iubemus, ut corpora defunctorum, qui apud eos elegerunt, dum viverent, sepulturam, processionaliter cum cruce, thuribulo et aqua benedicta, cantando seu legendo officium mortuorum vel psalmos, et alienas ingrediendo parochias, possint assumere et ad suas deferre ecclesias tumulanda. De quibuscumque vero relictis praefatis fratribus in communi vel singulis in ultimis decedentium voluntatibus, sive apud eos sepeliendi sint sive alibi, nulla per parochiales sacerdotes morientium, a qua fratres ipsos liberos esse volumus, canonica portio, et multo minus per episcopos episcopalis quarta,k cum eis tamquam exempti non subsint, nec etiam debita iure parochiae, si forsan cathedralis defunctorum esset parochialis ecclesia, detrahatur. De funeralibus autem medietatem, si commode divisionem recipiant, alias eiusdem medietatis aestimationem solvant parochiali ecclesiae et sacerdotibus antedictis: funeralia vero intelliguntur hoc casu, quae cum funere deferuntur. De candelis tamen, quas fratres portant, portio non petatur. Moneant autem iidem fratres et pro posse inducant confitentes sibi, ut de propriis bonis suis parochialibus ecclesiis earumque sacerdotibus competenter relinquant, et quae eis debent parochialia iura reddant. — Ad haec non murmuret, quaesumus, saecularis clerus, non gerant moleste praelati, quod circa praemissa sic duximus providendum; attendant, quanta ex eis, quae in primis duobus articulis statuta sunt, salus animarum proveniat; advertant, quanta tollantur iurgia, et prudenter considerent, quod eorum onera cum aliis nostro beneficio salubriter et quasi necessario partiuntur. Circa tertium vero articulum diligenter intelligant, quod fratres ipsi haec per privilegia Romanorum pontificum eis benigne concessa ante constitutionem eamdem hactenus habuerint, quodque sunt pauperes nihil habentes singuli nec in communil rustica praedia, imo nec urbana vel mobilia: eorum alter vel etiam universi mendicant victum, quaerunt vestitum et eatenus subsistere possunt, quatenus vel vivorum pietas aut morientium caritas his necessaria subministrat. Quis ergo non misereatur eorum, qui omnia voluntarie huiusmodi etiam reliquerunt? Quis non compatiatur eisdem operantibus tam utiliter in agro praedicto? Certe nullus, nisi qui « triturantis bovis os impie alligare » velit, aut eos subtractis alimentis necare. Inopes patrimonii onera ipsa non habendi necessitate non sustinent, et a curialibus res ecclesiis vel piis locis donatas a quartae praestatione seu lucrativorum inscriptionibus lex facit immunes: relicta pauperibus non patiuntur falcidiamm; et legata ad fabricam vel pro ornamentis ecclesiae aut ad divinum cultum perpetuum solutioni non subiacent canonicae portionis. Pauperes autem, ut dictum est, sunt fratres; et quod eis relinquitur, aut in sua alimenta erogant aut in fabricam sive in cultum divinum et ecclesiae ornamenta convertunt: propter quae nos, qui debemus « intelligere super egenum, et pauperem »n et non oblivisci eorum (cum humanitatis sit etiam saecularis principis prospicere egenis et dare operam, ut pauperibus alimenta non desint) non tam pie quam quodammodo iuste in eodem articulo egimus eosdem (ut praemittitur) reddendo fratres ab onere canonicae portionis exemptos. — Haec autem, dicta constitutione, quae incipit « Super cathedram », quam penitus revocamus,o aliisque quibuscumque constitutionibus specialibus et generalibus, statutis, privilegiis, indulgentiis sub quacumque forma verborum concessis, etiam si de ipsis de verbo ad verbum vel aliquorum nominibus in nostris litteris oporteret fieri mentionem, conventionibus, pactis, iuramentis, sententiis et consuetudinibus contrariis nequaquam obstantibus, inviolabiliter observari sancimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum statuti, denunciationis, exemptionis, praeceptorum, approbationis, iussionis, voluntatis, revocationis et sanctionis infringere vel ei ausu temerario contraire: si quis autem etc. Datum Laterani, XIII kalendas martii, pontificatus nostri anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°20., pp.12-14

  •  
    Reg. Vat. t. 51, f. 210, ep. 67 de curia (p. 714, n. 1170), apud Wadd. l. c. ad a. 1304 supplem. 1.

    1

  •  
    (a) Ps. 40, 2 et 9, 19.
  •  
    (b) Incipientem Super cathedram, quae inter Bonifatii VIII epistolas in huius op. t. IV, p. 498, exhibita fuit sub n. 179.
  •  
    (c) Ut liquet e nonnullis ipsius Bonifatii litteris t. IV relatis.
  •  
    (d) Rom. 20, 10.
  •  
    (e) Ex bulla Alexandri IV incip. Cum magister anno 1255 die 22 februarii edita pro ordine Praedicatorum aliisque religiosis.
  •  
    (f) Lateranensis IV, a. 1215 coacti, cap. 21: Omnis utriusque sexus fidelis.
  •  
    (g) Haec antiquissima solemnis poenitentia saeculo xiv adhuc in usu aliquo erat, ut ex script. de sacramentis veterique disciplina eccles. apparet.
  •  
    (h) Osee 4, 6.
  •  
    (i) Malach. 2, 7.
  •  
    (j) Psal. 49, 16.
  •  
    (k) Hanc solam, sed omnino solvendam sanxit Bonifatius VIII.
  •  
    (l) Utique: nam dominum bonorum illorum, ex quorum fructibus fratres tum Minores cum Praedicatores alebantur, non penes ipsos, sed vel penes Romanam residebat ecclesiam, vel penes alios, quibus onus incumbebat aliquid fratribus praedictis suppeditandi. Hoc pacto isti non bonorum dominio potiebantur, sed simplici dumtaxat usu, non quidem iuris, sed facti tantum, quod idem est ac neque in particulari neque in communi quidquam possidere. Hinc sapientissime s. Bonaventura in tract. apolog. qu. 9: Haec est vera et pura vita mendicorum: quod detur, ex gratia recipere, non ex iure.
  •  
    (m) Ab auctore Falcidio plebis tribuno tempore Augusti Caes. latam, qua legatis modum praescripsit eaque amputavit, quando ut minimum quarta bonorum pars non superest haeredibus.
  •  
    (n) Psal. 40, 2.
  •  
    (o) Clemens vero V et post cum alii summi pontifices hanc Benedicti constitutionem revocarunt et illam Bonifatii praevalere voluerunt.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155215 (bullarium-franciscanum-3302), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155215 (mise à jour : 26/01/2021).