Général
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Bona Monasterii S. Silvestri Ischeten. perperam distracta, & alienata revocari procuret. ex Autographo in Archivo Monasterii S. Luciæ Urbinat.
-
Anno 1299. die 27. Januarii.
-
1299
-
BONIFACIUS &c.
Dilecto filio Archiepiscopo Ecclesiæ Sancti Alexandri de Castro Durante Urbinat.a Diœcesis Salutem, & Apostolicam Bened.
Ad audientiam nostram pervenit quòd tam dilectæ in Christo filiæ Abbatissa, & Conventus Monasterii Sancti Silvestri de Ischetob Ordinis Sanctæ Claræ Urbinat. Diœcesis, quàm illæ, quæ in Monasterio ipso præcesserunt easdem decimas, terras, domos possessiones, vineas, prata, pascua, molendina, nemora, redditus, jura, jurisdictiones, & quædam alia bona ipsius Monasterii, datis super hoc litteris, interpositis juramentis, factis renunciationibus, & pœnis adjectis in gravem ejusdem Monasterii læsionem nonnullis Clericis, & laicis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam verò ad non modicum tempus, & aliis perpetuò ad firmam, vel sub censu annuo concesserunt; quorum aliqui super iis litteras confirmationes in forma communi a Sede Apostolica impetrasse dicuntur. Quia verò nostra interest super hoc de opportuno remedio providere; discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus ea quæ de bonis ejusdem Monasterii per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicite, vel distracta, non obstantibus litteris, juramentis, renunciationibus, pœnis, & confirmationibus supradictis ad jus, & proprietatem ipsius Monasterii legitime revocare procures, contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratiâ, odio, vel timore subtraxerint, censurâ simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datumc VI. Kalend. Februarii, Pontificatus nostri Anno Quintod.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CLX., pp.481-482
-
(a) Castro Durante: nunc Urbania, quòd ab Urbano VIII. ad Episcopalem dignitatem evecta fuerit sub Archiepiscopo Urbinate.
-
(b) De Ischeto: de quo est etiam epist. Justis petentium &c. anno 1296. 18. Decembr. emissa.
-
(c) Datum: Laterani ex aliis ejus epistolis.
-
(d) Anno 1296. litteris Sua nobis dilectæ &c. 18. Decembr. jussit Pontifex recuperari bona a Monachis alienata; his verò ab ipsis Monialibus distracta.