« bullarium-franciscanum-3093 »


Général

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Ad observantiam inveterati, obsoletique Interdicti sancit Fratres non teneri. ex Autographo in Archivo nostri Conventus Colonien. ex Petro de Alva n. 27. & ex Melissano in suppl. super Vaddingum ad hunc annum n. 2.

  •  
    Anno 1296. die 17. Junii.

  •  
    1296


  •  

    BONIFACIUS &c.

    Dilecto filio ... Ministro Fratrum Ordinis Minorum Colonien.a Salutem, & Apostolicam Benedict.

    Oblata Nobis ex parte tua, & Fratrum tui Ordinis Provinciæ Colonien. petitio continebat, quòd ab olim tanto transacto jam tempore, quòd quasi de hoc memoria non habetur, in Terras quorumdam nobilium dictæ Provinciæ fuerunt, ut dicitur, Interdicti sententiæ promulgatæ, de quibus servandis tamquam in oblivionem jam quasi deductis, nullus curare videtur; Quinimmo si tu, vel ipsi Fratres eas servare velitis, illi de dicta Provincia ad earum observantiam propterea non trahuntur, sed potiùs ad turbationem, & scandala concitantur. Quare pro parte tua, & dictorum Fratrum fuit Nobis humiliter supplicatum, ut providere super hoc misericorditer dignaremur. Nos igitur intendentes a conscientiis vestris hujusmodi dubium, qua possumus diligentiâ, removere, ad observantiam sententiarum hujusmodi, si antiquatæ sunt, & eas Ecclesiæ Matrices Provinciæ memoratæ non servant, nullusque in contrarium prosequatur, te, & prædictos Fratres, volumus non teneri. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis &c. Datum Anagniæ XV. Kalendasb Julii, Pontif. nostri Anno II.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXIII., p.398

  •  
    (a) Colonien.: de qua Provincia dictum est in tomo 2. hujus operis pag. 128. no. (i) ad epist. Intimantibus &c. sub die 29. April. 1256.
  •  
    (b) XV. Kalendas: Corrigendus hìc Melissanus, qui loco superiùs laudato signat hanc epistolam sub VI. Kal. Julii, asseritque per eam Fratribus Coloniensibus concessa fuisse Divina officia tempore Interdicti, cum tamen ex hac epistola deducatur, eam datam fuisse XV. Kal. Julii, & Fratres O. M. non teneri ad observantiam Interdicti, non quod tunc fortasse vigebat, sed quod jam obsoleverat.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155006 (bullarium-franciscanum-3093), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155006 (mise à jour : 26/01/2021).