Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Eodem modo, sed per litteras datas II. Idus Februarii Pontif. an. 4. similis Indulgentia conceditur visitantibus Ecclesiam FF. Ord. Minorum de Setia1 Terracinen. Diœcesis 2 in Assumptionis B. M. Virginis, SS. Laurentii, Francisci, & Antonii, & Claræ festivitatibus, & per octo dies festivitates ipsas immediate sequentes. ex Vat. Reg. ep. 752. n. 12. anni 4. hoc idem testante Vaddingo ad hunc annum n. 34.
-
Anno 1292. die 12. Febr.
-
1292
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DCIV., p.320
-
De Setia: Setia Civitas fuit Episcopalis Campaniæ Romanæ, cujus Sedes, teste Ughello, ante an. 1100. Tarracinensi Ecclesiæ unita fuit viginti hinc milliaribus procul. Extra muros ad bis mille passus in Collecryptæ, Incolis Colle di grotta locum sumpsisse fertur S. Parens, sed brevi parvo Hospitio donati sunt Minores intra mœnia: At locum Colliscryptæ desertum & ad Ecclesiam S. Bartholomæi, quæ antea Monachorum Fossæ novæ fuerant passibus quinquaginta ab Urbe translatos Minores legimus ex Theulo Appar. Min. lib. 6. cap. 3. ubi hodie quoque incolunt nostri. Translationem hanc prævertisse anno 1336. constat, ex quo Nola major eodem anno conflata dicitur F. Archangelo Rugerio Guardiano ex eodem Theulo. Conventus tertius est Custodiæ Maritimæ in Prov. Romana, & de eo sæpe cit. nostri Scriptores in præfatis Custodia, & Provincia. Locus porro Collis cryptæ a Fratribus per acta Francisci Contenti Notarii publici die 3. Januarii 1619. venditus fuit Antonio Maynardi J. U. D. retento tamen hospitio intra mœnia.
1 -
Terracinen. Diœc.: de qua in sequenti nota.
2
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154917 (bullarium-franciscanum-3004), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154917 (mise à jour : 26/01/2021).