« bullarium-franciscanum-2993 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Visitantibus devotionis ergo certis anni diebus Pisaurensem Ecclesiam Fratrum Ord. Minorum Indulgentiam elargitur. ex Vat. Reg. Pont. ep. 696. n. 5. an. 4. teste etiam Vaddingo num. 31.

  •  
    Anno 1292. die 26. Januarii.

  •  
    1292


  •  

    NICOLAUS &c.

    Universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Vitæ perennis gloria &c.a Cupientes igitur ut Ecclesia dilectorum Filiorum .... Guardiani, & Fratrum Ordinis Minorum Pisauren.b congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus, ac confessis, qui eamdem Ecclesiam in præcipuis B. Mariæ Virginis, SS. Petri & Pauli Apostolorum, necnon SS. Francisci, & Antonii Confessorum festivitatibus devote visitaverint &c. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem VII. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DXCIII., p.316

  •  
    (a) Gloria &c.: ut in ep. 373. usque ad collaudetur.
  •  
    (b) Pisauren.: de qua Civitate in 3. to. fol. 258. (d). Hoc verò Cœnobium, ni traditio nos fallat, Minoritis Fratribus Malatestarum dedit Familia, quæ quondam inibi dominabatur, pluribus ejusdem familiæ stemmatibus diversis in locis appositis fidem de hoc facientibus, & de eo Vadd. ad hunc an. n. 31. & 1399. n. 29. Hujus Cœnobii alumnus extat hodiernus totius Ordinis nostri Supremus Minister, quem Deus diu incolumen servet.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154906 (bullarium-franciscanum-2993), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154906 (mise à jour : 26/01/2021).