Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Adeuntibus certis anni diebus devotionis causâ Ecclesiam Fratrum Minorum Bergomen. indulgentia conceditur. ex autographo sub plumbo in Archivo nostri Conventus S. Francisci dictæ Civitatis, & ex Vat. Reg. Pontif. ep. 324. n. 15. an. 4.
-
Anno 1291. die 3. Julii.
-
1291
-
NICOLAUS &c.
Universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis Sal. & Ap. Ben.
Vitæ perennis gloria &c. Cupientes igitur, ut Ecclesia dilectorum filiorum ‥ Guardiani, & Conventus Fratrum Minorum Pergamen. congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui Ecclesiam ipsam in Nativitatis, Purificationis, Annunciationis, & Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis, & Beati Francisci, in cujus honorem eadem Ecclesia dicitur esse constructa, ac Beati Antonii Confessoris festivitatibus, & per octo dies festivitates ipsas immediate sequentes devote visitaverint annuatim, de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, unum annum & quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum apud Urbem veterem V. Nonas Julii, Pontificatus nostri Anno IV.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DI., p.266
-
(a) Hæc Ecclesia consecrata fuit anno sequenti die VI. Kalendas Septembris a Roberto Longo Episcopo Bergomen. ex Guarino in Synopsi Ecclesiæ Bergomen. & de ea nos supra.