Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
-
Anno 1291. die ...
-
1291
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDXVIII., pp.-220
-
De Accumulo: Oppido in finibus Umbriæ Aprutium versus sex mill. a Matrice procul. Monumenta Archivi generalis Ordinis apud SS. XII. Apost. Romæ exhibent, ante constructionem dicti Oppidi extitisse ibidem Oratorium sub vocabulo S. Mariæ, quod prædictæ constructionis tempore ipsius Universitas Minoribus Fratribus concessit cum parvo terræ spatio ipsi contiguo, in quo Benefactorum oblationibus parvum mox surrexit Cœnobium ante an. 1260. ut ex Archivo sæpe cit. Episc. ex Regul Urbis, necnon ex lapide marmoreo, qui ad latus Aræ Majoris in Ecclesia extare dicitur. Hoc autem Cœnobium ad hæc usque tempora a nostris colitur unà cum supradicto de Matrice in Prov. Umbriæ, & Custodia Regni.
1 -
De Mazarra: Drepanensis Custodiæ in Siciliæ Provincia, & per has litteras comprobantur, quæ de hujus Conventus antiquitate ait Philippus Cagliola Prov. Sic. explor. 3. manis. 5. pag. 135. contra Rodulphium ipsius primordia ad annum 1306. reponentem. Porro Mazarra Urbs est littoralis Siciliæ e Drepano 30. vel circiter milliaribus distans, & Episcopalis Panormitano Metropolitæ subjecta.
2
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154731 (bullarium-franciscanum-2818), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154731 (mise à jour : 26/01/2021).