Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Sepulturam Monasterii S. Anderi Ordinis S. Claræ omnibus liberam esse decernit. ex Vat. Reg. Pontif. ep. 690. n. 1. an. 3.
-
Anno 1291. die 1. Februarii.
-
1291
-
NICOLAUS &c.
Dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ, & Conventui Monasterii S. Claræ de S. Enderea Ordinis S. Claræ Burgen.b Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum a nobis petitur &c.c Quapropter, dilectæ in Domino filiæ, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu sepulturam Monasterii vestri liberam esse decernimus, ut eorum devotioni, & extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati, vel nominatim interdicti, aut etiam publici usurarii fuerint, nullus obsistat, salvâ tamen canonicâ justitiâ illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem Kalendis Februarii, Pontificatus nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDI., pp.-213
-
(a) De S. Endere: al. S. Anderio ut supra notavimus pag. 156. no. (a) Hoc verò Monasterium nunc primò nobis occurrit.
-
(b) Burgen.: Hispanis Burgos ad Arlanzam amnem in Tarraconensi Hispania veteris Castiliæ primaria Civitas ex ruinis Auccæ orta, olim Episcopalis immediate Romano Pont. subjecta, postmodum non a B. Pio V. an. 1571. ut Coronellus asserit, sed a Gregorio XIII. Sum. Pont. Archiepiscopali dignitate decorata, uti videre est in novo Bull. Rom. to. 4. p. 3. fol. 292. per Diploma die 21. Octobris 1574. datum.
-
(c) Petitur &c.: ut in ep. 294. hujus Pont. usque ad effectum.